de Gerenrode, Conradus de Waledale, Johannes de Alsleve, Olricus de Gundersleve,
Heinricus de Vrose, Fridericus de Ammendorp, Heinricus de Waledale.
Datum in Gerenrode, anno dominice incarnationis m.cc. et cetera.
1222. März 7. Anagni. Papst Honorius III befiehlt dem Erzbischofe von Magdeburg und dessen Suffraganen, die von den Verstümmlern des Abtes von Nienburg erschlichene Absolution vom Kirchenbanne nicht anzuerkennen, vielmehr die Uebelthäter zu völliger Genugthuung anzuhalten.
Honorius episcopus etc. venerabilibus fratribus Alberto1 archiepiscopo Magdeburgensi et suffraganeis eius salutem etc. Ad audientiam nostram noveritis pervenisse, quod Bertrammus2 advocatus, Gerbertus3 preco, Fredericus miles de Hersleve4, Radulfus, Theodoricus, Leonardus et quidam alii Magdeburgensis et Halberstadensis diocesium, qui dilectum filium Gernotum1 abbatem Nienburgensem exoculare ac mutilare ausu sacrilego presumpserunt, nondum curarunt, saltem quatenus possunt ei satisfacere de tante impietatis excessu, nec eidem illa etiam restituere, quibus ipsum et eius comites spoliarunt, quin immo etiam quidam ipsorum ad apostolicam sedem accessisse dicuntur et a penitentiario nostro absolutionem sui excessus enormitate nobis non exposita recepisse. Ideoque fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus huiusmodi absolutione surrepticia non obstante illos et quoslibet alios, qui dicto vel facto ad ipsius mutilationem abbatis opem et operam impenderunt, tam diu appellatione remota excommunicatos sollempniter nuntietis et faciatis per loca, in quibus expedire videritis nuntiari, donec de tanto excessu satisfecerint competenter et cum litteris vestris rei seriem continentibus ad apostolicam sedem venerint absolvendi. Illos quoque, qui dictum abbatem et eius socios spoliarunt, ut ablata restituant universa, monitione previa per censuram ecclesiasticam appellatione remota, cognita veritate cogatis, cum ligari possint fortius iam ligati.
Datum Anagnie, Nonis Marcii, pontificatus nostri anno sexto.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 49. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_049.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)