ut colurupna hec in diocesi nostra in loco humili, in villa que dicitur Cozzewic, suam
figeret stationem per coruscantia miracula, que clara ibi et evidentia patuerunt, unde
necesse fuit filiis Jerusalem in ipso loco castra metari et in protectione ipsius suam ibi
condere mansionem. Inspiratus itaque spiritu Dei pie memorie venerabilis predecessor
noster Baldewinus episcopus in iam dicta villa conventum canonicorum instituit, sicut
in eius privilegio legimus in hec verba:2 ---. Nos autem hanc ipsius venerabilis
patris nostri Baldewini episcopi laudabilem institutionem non solum nostre approbationis
assensu verum etiam nostre devotionis affectu dignissimam auctore spiritu sancto ratam
habentes firmam et inviolabilem volumus observari, hiis dumtaxat exceptis, que circa
preposituram, decaniam et statum prebendarum et equalitatem ipsarum duximus innovanda, sicut in alio nostro privilegio continetur, super quibus taliter innovandis et status
facultatum et assensus fratrum ad conditiones se nobis obtulit meliores. Proinde secundum ea, que premisimus, institutionem memoratam auctore Domino confirmamus et, ut
rata et inconvulsa permaneat, hoc nostro privilegio communimus sub anathematis interminatione districtius inhibentes, ne quis illud violare vel ausu presumat ei temerario
contraire. Testes autem huius rei sunt: dominus Fridericus de Meiendorp maior decanus, Ludolfus de Suanbeke scolasticus Maguntinus, Kraphto cellerarius, Timmo, Arnoldus scolasticus, Abertus de Vipeth prepositus apostolorum canonici Magdeburgenses,
Johannes, Reinaldus et Richardus clerici nostri; laici vero Ulricus dapifer, Heinricus de
Wellesleve frater eius, Heinricus de Woldesere, Conradus Slichting milites, et alii quam
plures.
Datum Magdeburg, Kalendis Maii, anno gratie mo.cco.xxxo, pontificatus vero nostri anno viijo 3.
1230. (Januar-September.) Wittenberg. Herzog Albrecht I von Sachsen kauft die Vogtei über das Kloster Hecklingen von Otto von Weterlingen und dessen Erben zurück.
In nomine sancte et individue trinitatis Albertus Dei gratia dux Saxonie omnibus imperpetuum. Actiones, quas mundus ordinat, in presenti maxime, que testimonio indigent scripturarum, confirmare debet vivens memoria litterarum. Eapropter tam presentes noverint quam futuri, quod, cum per Ottonem de Weterlinge ac heredes eiusdem, Burchardum videlicet et Hermannum, super advocatia ecclesie in Hekelinge nobis questio verteretur, ut omnis questionis scrupulus penitus sopiretur et dictus Otto1 et heredes eiusdem advocatie pure renuntiarent eidem et ab impetitione ipsius desisterent omnimodis et cessarent, prenotatis heredibus, Burchardo videlicet et Hermanno, in recompensatione advocatie iam dicte in villa nostra Stasvorde de redditibus nostris vacantibus
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 86. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_086.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)