Seite:DE CDA 2 089.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


suum tenere apud Herbipolim civitatem, que Wirceburg dicitur, misit contra eum litteras istas dux Saxonie cum suis baronibus in hunc modum, und wo dann nach Mittheilung des Briefes hinzugesetzt wird: Et quedam alia significata sunt, per que archiepiscopi et episcopi habito cum rege consilio institerunt, quod totum illud concilium remansit; auch gedr: Huillard-Bréholles hist. dipl. Frideri II, III. 439; origg. Guelf. IV. 119. - 1. Die Drucke (ausser origg. Guelf.): Ascanie. - 2. Correctur Huillard-Bréholles für verissime bei Leibnitz.


108.

1231. Juli 17. Fulda. König Heinrich VII bestimmt das Erbrecht der Ministerialen der Nienburger Kirche.

Hynricus Dei gratia Romanorum rex et Semper augustus universis fidelibus huius pagine auditoribus gratiam suam ac omne bonum. Ex parte Nyenburgensis capituli, Magdeburgensis diocesis, requisitum fuit coram nobis, in quem gradum debeant devolvi feuda ministerialium ecclesie sue. Responsum est, quod vulgo ministeriales ecclesie debeant censeri eo iure, quo et ministeriales imperii nostri censentur, videlicet quod feuda prenominata devolvi debeant ad filios et filias, ad fratres et sorores, nisi forte ex gratia privilegiorum suorum prerogativam aliquam possint ostendere specialem. Et si quis ministerialium antedicte ecclesie alicui sentencie contradixerit, ea debet exequi coram imperio. Et ne hanc sentenciam coram nobis dictatam aliquis presumat violare, huius pagine testimonio confirmamus et sigillo maiestatis nostre communimus. Acta sunt hec apud Vuldam, anno dominice incarnacionis m.cc.xxxj, xvj Kalendas Augusti. Huius rei testes sunt: Albertus Magdeburgensis archiepiscopus, Hermannus Erwybolensis; layci Magdeburgensis burcravius Burchardus, Hinricus comes de Waldenburch, Hogerus comes de Valkensteyn, Albertus de Hackeborne, Olricus dapifer de Bernburgk, Wernerus de Suseliz, Bartolomeus de Sutterhusen, Ludolffus frater eius; Heydenricus, Uunco Magdeburgenses ministeriales.

Aus dem Nienburger Copialbuche im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst. Die cursiv gedruckten Worte fehlen in der Abschrift und sind ergänzt worden. Die Ueberschrift dieser Urkunde lautet im Copialbuche: Emunitas domni Hinrici imperatoris de feudis non alienandis nysi ad fratres et sorores.


109.

1231. (Januar-September.) Abt Bertram vom Kloster Berge vor Magdeburg erkauft von Heidenrich von Wulfen verschiedene Güter zu Alten-Weddingen.

In nomine sancte et individue trinitatis Bertrammus Dei gratia abbas in Monte sancti1 Johannis baptiste Magdeburch. Opera mortalium scripturis committuntur ideo non indigne, ut ea, que statuuntur rationabiliter in presenti, testimonio scripturarum robur validum obtineant in futuro. Proinde notum esse volumus tam presentibus quam futuris Christi fidelibus, quod nos ab Heidenrico de Vulve sex iugera et dimidium de proprietate ipsius in quolibet semento et duas partes unius aree in Aldenweddige solventes

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 89. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_089.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)