Seite:DE CDA 2 095.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


omnibus in perpetuum. Sicut ea, que ad statimi ecclesiarum et ad divini cultus officium ordinantur, provida ac fideli maturitate convenit ordinari, sic et ea, que taliter fuerint ordinata, non minori fidelitate ac providentia convenit et presertim litterarum autenticis testimoniis roborari, ne vel oblivionis incuria aut quacumque malitia litibus subiaceant aut dispendia sustineant in futurum. Notum itaque esse cupimus tam presentibus quam futuris, quod, cum inter nos haberemus tractatum ex causis iustis et rationabilibus, que utramque ecclesiam nostram angebant, de conventu in Mildense ad civitatem Nienborch transferendo, post multam deliberationem et consilium tandem mediantibus viris providis ac discretis Wernero preposito de Hunoldesborch, Johanne preposito sancte Marie in Magdeburg et aliis viris prudentibus ac discretis concordavimus et consensimus in hanc formam, que infra continetur expressa, quam etiam sub pena centum marcarum nos promisimus servaturos. De voluntate et consensu utriusque partis nostre conventus canonicorum, qui fuit in Mildense, cum prepositura sua et cum sanctorum reliquiis et aliis eorum pertinentiis ad ecclesiam sancti Viti in Nienborch pridie Idus Decembris anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio fuit translatus ad perpetuam mansionem. Ego quoque Thegenardus prepositus et capitulum meum in Mildese dedimus ac dimisimus ius patronatus ecclesie in Mildese ipsamque ecclesiam cum omni iure et ius patronatus in Nichaizt domino abbati et conventui suo, insuper ipsam villani in Nichaizt et dimidium mansum in Brulluwizt et villam Cewizt et quandam desolatam Thiserwit et decimas attinentes cum omnibus predictarum villarum attinenciis, pascuis, pratis cultis et incultis, aquis et aquarum decursibus, et specialiter quicquid iuris habuimus vel habere videbamur vel habere nos dicebamus in silva, que Nithlau vulgariter appellatur, et curias prepositi et canonicorum, quas in Mildese habebamus, miricam et alia omnia, que ultra Mildam possidebamus. Retinuimus autem de assensu et voluntate domini abbatis et conventus sui integraliter in Scoluz allodium cum novem mansis et si plus est, et molendino et villa, silvis, pratis, aquis et omnibus aliis usibus, sicut hactenus consueveramus habere, eo addito, quod meatus aque decurrentis ad molendinum prepositi ab omni obstaculo et impedimento sive restagnatione lapidum, lignorum, cespitum et frondium liber esse debeat et expeditus nunc et in perpetuum. Et si nuncius abbatis monitus non faceret expediri, ego Thegenardus1 prepositus et quicumque pro tempore fuerit et suus nuncius predictum meatum expediendi liberam habebimus facultatem. Quando autem voluerimus expedire, hoc ipsum nunciabimus nuncio abbatis, ut intersit, si velit, ad videndum, si recte fiat. Retinebimus etiam ego Thegenardus1 prepositus et meum capitulum duos mansos in Brulluwizt et duos in Blesme in mirica eo iure quo ante ordinationem hanc possidebamus, quos nostra pecunia emimus. Item inter Mildam et Salam retinemus de antiquis bonis in Scroboac duos mansos solventes quatuor choros tritici et quosdam agros, qui overlant appellantur, et in Můluwizt duos mansos, qui solvunt duos choros tritici et duos choros ordei. Ceterum ego Isaac abbas et conventus meus in restaurum et emendationem prebendarum eorundem canonicorum damus et assignamus ius patronatus ecclesie sancti Viti in Nienborch, ipsam quoque parrochiam cum omnibus capellis suis et cum omni iure suo, quo eam habuimus, preposito et suis successoribus, ita tamen, quod idem prepositus et successores sui eam nulli extra capitulum conferant aut concedant, sed de reditibus eius de consilio et consensu fratrum ordinent quicquid ecclesie videbitur expedire. Damus etiam et assignamus preposito et canonicis eiusdem ecclesie nomine prebendarum et in restaurum predictorum bonorum,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 95. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_095.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)