et capitulum Nienburgense ex una et ego Henricus1 comes Ascharie, advocatus ecclesie
memorate, ex parte altera super diversarum causarum arduis tergiversationibus, que
inter nos longo tempore vertebantur, hanc compositionis inter nos ordinavimus formam
Domino cooperante ac prudentum viroruin consilio mediante. In primis igitur in hoc
amicabiliter concordavimus, quod moneta, mercatum, theloneum et prefectura oppidi
Nienburgensis stabunt in usu, iure ac potestate abbatis Nienburgensis secundum Magdeburgensis civitatis iura. Advocatus in oppido Nienburg ter in anno iudicio presidebit
et dabitur ei singulis vicibus, si presederit, servicium unius talenti et, si non presederit,
non dabitur, ac de questu iudiciorum abbas percipiet duas partes, tertiam advocatus.
Omnes homines burchwardi Nienburgensis, littones, altiste et censuales ecclesie, venient
in curiam abbatis sequenti die post illud iudicium in civitate peractum et ibi coram
advocato vel nuncio eius stabunt ter in anno, smurdones autem nullatenus venire cogentur. Et dabitur advocato vel nuncio eius servicium unius talenti, et de questu iudiciorum abbas percipiet duas partes, tertiam advocatus. Qui advocatus, cum ab abbate
exactus fuerit, has duas partes pro posse suo fideliter promovebit. Si quis in iudicio
advocati vadiaverit, dabuntur ei legitime inducie ad vadium persolvendum, nec vadiabit
advocatus vel nuntius eius aliquem nisi in iudicio legitime coram se convictum. Advocatus vel nuntius eius non placitabunt ammodo in villis ecclesie nisi pro crimine, quod
hanthaftedat vulgariter appellatur. In universo burgwardo trans Mildam et pertinentibus ad ipsum non presidebit advocatus iudicio nisi ter in anno, et convenient omnes in
curiam Mildense ad illud iudicium exercendum. Et dabitur advocato vel nuntio eius2,
si presederit, servicium unius talenti, et de questu iudiciorum abbas percipiet duas
partes, tertiam advocatus. Mercatum, moneta, theloneum et prefectura Hazkerodhe stabunt in potestate, iure et usu abbatis Nienburgensis. Advocatus vel nuntius eius presidebit ibidem iudicio ter in anno, et dabitur ei singulis vicibus, si presederit, servicium
quinque solidorum, et de questu iudiciorum abbas percipiet duas partes, tertiam advocatus. De supradictis tribus burchwardis nec de litonibus nec de altistis nec de censualibus, etiam si fuerint extra bůrchwardum, non exhibetur aliquod servicium advocato,
quia abbati et ecclesie sue frequenter servire tenentur. Quodlibet iudiciorum prefatorum habebit unum solum iudicium, quod achterdhing vocatur, et illic non venient, nisi
qui ad idem iudicium necessarii videbuntur. In molendinis ecclesie universis advocatus
non habebit aliquod iudicium nisi pro hiis criminibus, que personam interimunt vel manum amputant. De aliis autem quibuscumque iniuriis molendinarius iudicabit nec tenebitur ipse ad iudicium venire, nisi illuc per querimoniam trahatur. Advocatus non prohibebit volentes ire ad molendinum in ecclesie molendinis, nisi eos, qui sunt de prediis
suis vacantibus, forte voluerit prohibere. Abbas habebit annonam suam in molendinis
Dissouwe et Turtim et ponte Dissouwe, sicut habuit a tempore ducis Bernardi. Homines abbatis in oppido Nienburch non dabunt conductum de suis propriis rebus, et si
quis vadit ad forum Nienburch, similiter non dabit conductum, quod ungelt sive geleide
vulgariter appellatur. Currus abbatis et fratrum transibunt sine theloneo pontes Berneburch et Strenz. De silva tandem et mirica, in quibus ecclesia Nienburgensis fuit per
me Henricum1 comitem actenus impedita, taliter concordavimus, quod ego Gevehardus1
abbas et successores mei, qui fuerint pro tempore, ad omnes usus nostros etiam venandi et bersandi eadem silva utamur. Volentes etiam utilitati ecclesie providere in hoc
etiam concordavimus, ne eadem mirica propter fundi sterilitatem in novalia redigatur.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 116. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_116.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)