Seite:DE CDA 2 121.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


animarum et per aggressum vetite dignitatis consciencias suas polluunt et offendunt. Sane porrecta nobis tua, fili, peticio continebat, quod olim in minori etate et officio constitutus in quendam subdiaconum manus inieceris violentas, non considerans forte levitate puerili subesse periculum huic facto, et in prius susceptis ordinibus ministrasti et sine remedio dispensacionis ad maiores ordines ascendisti. Super quo dispensari tecum a sede apostolica misericorditer postulasti. Sicut igitur in priori testamento discrecio inter maculam et maculara iudicio relinquitnr sacerdotis, sic merito presens ecclesia superiorum examini et iudicio, nonnunquam etiam misericordie simul et gracie, decenter et humiliter se submittit. Eapropter devocionis tue et pie peticionis puritate pensata ecclesiastice severitatis rigorem circa te apostolica misericordia temperemus super irregularitate sic contracta tecum misericorditer dispensantes ita, ut nec in susceptis nec adhuc suscipiendis ordinibus eius pretextu aliquod sentire debeas detrimentum. Super quo dilectionem tuam apostolicis litteris communimus.

Aus der Sächsischen summa prosarum dictaminis in den Quellen und Erörterungen zur bayr. u. deutsch. Gesch. IX. 302-303. Vergl. Potthast regg. pontif. Roman. no. 11064. Diese Urkunde sowie no. 152 sind hier nur der Vollständigkeit wegen aufgenommen, da es fraglich ist, ob ihnen geschichtliche Vorkommnisse zu Grunde liegen. - 1. 3. Mos. 21.21-23.


152.

1227. März 21-1241. August 22. Papst Gregor IX beauftragt den Erzbischof von Magdeburg, den Abt von Nienburg wegen Missverwaltung seines Klosters, im Fall er ihn schuldig finden würde, zu entsetzen.

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Magdeburcgensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. --- Cum gravis et enormis precedente clamosa insinuacione super dilapidacione et incontinencia abbatis de Nuwenburc, tue diocesis, ad nos crebro querimonia devolvatur ita, quod ipsam cum nostre non transire possimus consciencie salvamento, ne turbo communis et vastitas atque tacendo contracta communio odibilis nos involvat, fraternitati tue per apostolica scripta districte precipiendo mandamus, ut assumptis hiis, quos videris assumendos, eos scilicet, quos conmederit zelus domus Dei quique sunt origo virtutibus et criminibus detestacio, circum amicti auro innocencie et argento pudicicie veraciter insigniti, ad locum personaliter accedas et per strictum iuris ordinem in modum inquisicionis perquiras de premissis diligentissime veritatem evocatis in testimonium, quos iuris severitas consulerit evocandos. Et si inveneris dictum abbatem de dilapidacione et incontinencia culpabilem ex assercione testium aut certe confessione motu probacionis facta, eo a loco, quem possidet cuique velud arbor infructifera honeri exstitit pocius quam honori, per depositionis sentenciam destituto facias ecclesie per electionem canonicam provideri. Pro aliis autem eius excessibus ipsum suspensum ad sedem apostolicam mittere non obmittas, ita suorum criminum penitenciam recepturum, ut et in ipso sua sibi prosit correctio et alias venie facilitas incentivum non prebeat delinquendi. Huius autem inquisicionis infra mensem post recepcionem presencium primordium iniciari precipimus et infra duos dies continuo subsequentes eandem volumus consumari. Datum etc. -

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 121. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_121.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)