(1222-1244.) Die Aebtissin Sophia von Gernrode tauscht mit dem Marienstift zu Halberstadt Leibeigene.
Sophia1 divina favente clementia abbatissa in Gerenrode universis tam presentibus quam futuris, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in Domino. Ne actiones presentium et negocia redargui possint a posteris aut cassari, ob hoc necessarium est et oportunum ea litterarum testimonio perennari. Noverint igitur universi hanc litteram inspecturi, quod nos pro Cunegunde ecclesie nostre litone recepimus in concambio Margaretam beate Marie in Halberstat ecclesie pertinentem. Super quo ne possit in futuro nasci calumpnia vel oriri, presentem iussimus paginam sigilli nostri munimine roborari. Huius rei testes sunt: Gerardus plebanus in Gerenrode, Johannes eiusdem ecclesie canonicus, Herbordus clericus; Hericus pincerna, Jordanis de Daldorp, Erenfridus, et alii tam plures ministeriales nostre ecclesie quam litones.
1245. Mai 18. Lyon. Papst Innocenz IV ertheilt, um den Frieden zwischen dem Hause Anhalt und den Markgrafen von Brandenburg wiederherzustellen, Dispens zu der Ehe des Grafen Heinrich II von Anhalt mit Mathilden, Tochter des Herzogs (Otto) von Braunschweig und Nichte der Markgrafen von Brandenburg.
Innocentius episcopus etc. archiepiscopo Maguntino. Ad hoc Dominus in apostolica sede constituit plenitudinem ecclesiastice potestatis, ut Romanus pontifex, qui claves in beato Petro potestatis et discretionis accepit, nunc rigorem exerceat, nunc mansuetudinem anteponat. Idem enim consideratis circumstantiis universis neutrum in altero derelinquens interdum flectit per mansuetudinem sic rigorem, quod non dissolvitur eius nervus sed prudenter attendit non solum personas sed causas etiam, cum quibus videlicet et ex quibus dispensare disponit, ne sic dispenset, ut dissipet, immo ne dissipet, sic dispenset, prout causarum diversitas diversis modis exegerit dispensandum. Sane dilecto filio Enrico comite de Anehalt nobis innotuit intimante, quod effusa olim urna deletialis ire Dei per angelum, cui datum est nocere, inter clare memorie patrem suum et nobiles viros marchiones de Brandeburg, dissensionis auctore dissensionis materiam seminante, graves guerre et inimicitie fuerint exorte, quarum occasione hinc inde strages hominum et nonnulla pericula sunt secuta. Unde cum pax inter ipsos non potuerit aliter reformari, nisi quod dicti marchiones nobilem mulierem Mathildam, natam nobilis
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 130. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_130.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)