Seite:DE CDA 2 148.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


190.

1251. Graf Heinrich. II von Anhalt bezeugt, dass Johann von Gross-Quenstedt mit seiner Erlaubniss zu Wiboy eine halbe Hufe Landes nebst einer Hofstätte zu Gross-Quenstedt dem Heiligengeisthospitale zu Halberstadt verkauft habe.

Heinricus Dei gratia comes de Anehalt omnibus in perpetuum. Recognoscimus et fideliter protestamur quod Heinricus de maiori Quenstide de pleno consensu et voluntate heredum suorum Johannis filii sui, Odonis fratris sui et Werneri filii ipsius, Christine sororis sue et Bernardi filii eius vendidit et contulit dimidium mansum et unam aream proprietatis sue cum omni utilitate in maiori Quenstide domui hospitalis in Halberstad in presentia Heinrici de Diedesdorp prefecti nostri et scabinorum et preconis in teatro Wibuye de nostra licentia et permissione perpetualiter possidendum. Huius rei testes sunt: Luppoldus dapifer noster, Bruno de Aschersleve, Helembertus de Adesleve, Heinricus de Adesleve. Super quo hanc paginam sigilli nostro firmatam prefate domui in testimonium validum erogamus. Anno Domini m.cc.lj.

Aus dem Copiale hospit. s. Spiritus Halberstadensis (no. CXXXIII) im Staatsarchive zu Magdeburg.


191.

1251. Die Aebtissin Mechtild des Marienklosters auf dem Münzenberge (bei Quedlinburg) über den Ankauf von drei Hofstätten seitens des Priesters Johann von Redere (Rieder) und deren spätere Verwendung.

Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Machtildis Dei miseratione abbatissa, Albertus prepositus totusque conventus Montis sancte Marie virginis in Quidelingeborch veram in Christo, qui salus omnium est, salutem. Ea, que ad recordationem et salutem benefactorum nostrorum salubriter ordinantur, adeo diligenti sunt devocionis studio conservanda, ut opera pietatis noticiam non effugiant posterorum. Notum igitur esse cupimus universis, quod Johannes sacerdos dictus de Redere tres areas solventes decem solidos annuatim a nobis quadam summa pecunie comparavit, aream videlicet Reinardi curie Johannis Leonis proxime adiacentem, aream Henrici, qui Sidenbudel appellatur, et aream Meinrici, quarum censum idem Johannes totaliter percipiet tempore vite sue. Post cuius decessum aree supradicte nobis nulla obstante contradictione vacabunt ita, quod census earundem integraliter annis singulis ad consolationem nostri conventus perveniat specialem in anniversario die obitus prefati Johannis, quem in perpetue commendationis memoria tenebimus devotione congrua procurandum. Quecunque vero pro tempore fuerit ecclesie nostre custos, censum recipiet pretaxatum ordinatura de ipso, quod ad commodum nostrum fuerit ordinandum. Ut igitur ea, que superius

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 148. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_148.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)