Seite:DE CDA 2 163.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


215.

1255. (Januar-September.) Roda (bei Sangerhausen). Die Burggrafen Burchard der Aeltere und Jüngere von Magdeburg über den Verkauf von Gütern an der Fuhne seitens des Klosters Roda (an die Abtei Nienburg).

In nomine sancte et individue trinitatis amen. Burchardus Dei gratia burchravius senior, Burchardus eadem gratia burchravius iunior in Magdeburch omnibus in perpetuum. Quia semper vivit littera, nulli dubium, per litteram etiam vivere rite acta. Inde curialiter optinuit generalis ecclesie consuetudo, ut pia sanctam piorum perhennitatem accipiant per firmitatem et seriem scripturarum. Nos vero sectatores bonorum operum scire volumus presentes et presentium successores, quod dilecta nobis ecclesia in Rodhe a nobis comparavit de paternitatis nostre hereditate sed ex nostra libera proprietate decem mansos et villam Ludolvestorp pro septuaginta et centum marcis argenti eidem ecclesie cum omnibus suis usibus in perpetuum usui futures. Unde cum ecclesia memorata non sufficeret ad tantam pecuniam exsolvendam, deliberatone prehabita diligenti bonorum virorum consilio fideliter se conformans quedam bona trans Salam sita prope Vonam pro tanta summa argenti, videlicet pro septuaginta et septem marcis, vendidit et hoc ex eo, quod remota essent ab ecclesia et in medio nationis perverse constituta, eo etiam censum suum cum difficultate et periculo corporum et rerum suarum colligerent, maxime autem propter importunitatem et afflictionem advocati, videlicet domini Hermanni de Wederdhe, qui tam ipsa bona quam etiam homines in tantum humiliavit pariter et afflixit, ut de die in diem fugam minarentur et, nisi talis afflictio finem habuisset, bona sepedicta cultoribus et inhabitatoribus tempore subsequenti procul dubio caruissent. Ut vero huius rei memoria, sicut rite gestum est, ad posteros deferatur nec umquam ab aliquo heredum vel successorum nostrorum per oblivionem. vel ignorantiam infringatur, placuit nobis, ut sygillorum nostrorum sed et ecclesie sepedicte sygilli impressione firmiter roboretur. Huius rei testimonium fecimus et sunt testes nobiscum: dominus Rodolphus de Vrackeleve, Gerhardus Ridher, Conradus de Kotene, Johannes Ridher, Burchardus Schoenhals, Godefridus Sconhals, Conradus de Hallis, Godefridus de Holderstede, Heinricus Aridus, et alii quam plures clerici et layci. Acta sunt hec anno verbi incarnati moccolvo, indictione xiij, epacta xj, concorrente iiij, sub sanctissimo papa nostro Alexandro, rege nostro Wilhelmo, Volrado Halberstadensis ecclesie electo et confirmato, Alberto in Rodhe preposito. Datum Rodhe.

Aus dem Copiarium Mansfeldicum (no. XCIII) im Staatsarchive zu Magdeburg. S. no. 213 und 214, aus welchen Urkunden hervorgeht, dass der Käufer der Güter an der Fuhne das Kloster Nienburg war. Vergl. auch Magdeb. Geschichtsbll. 1871. 150 ff.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 163. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_163.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)