Seite:DE CDA 2 173.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


integrum videlicet mansum memorate ecclesie sancti Georgii martiris in Hekelinge, dimidium vero mansum ecclesie sancti Stephani prothomartiris in Coxstede, legitima donatione donavimus proprietatis titulo perpetualiter possidendos. Huius rei testes sunt: Henricus et Bernardus comites de Anehalt fratrueles nostri, Henricus de Gathersleve, Conradus Slichtingk, Henricus de Coxstede, Borchardus et Johannes Stripan, Everardus de Warmestorp, Alexander Stumpe, et alii quam plures. Actum anno Domini mo.cc.lvij, xv indictione, xiij Kalendas Februarii. Ut autem factum istud firmum semper et stabile perseveret, paginam hanc testimonialem inde conscribi et sigilli nostri fecimus appensione signari.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: an einem Pergamentbande anhängend das etwas verletzte Siegel des Ausstellers. Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 146-147.


228.

1257. Juni 13. Quedlinburg bei den Minderbrüdern. Bischof Volrad von Halberstadt verkauft dem Erzstift Magdeburg die Grafschaft Seehausen mit Zubehör und schliesst mit dem Erzbischofe einen Vertrag zu gegenseitiger Vertheidigung, von welchem jedoch der Fürst von Ascharien ausgenommen wird.

Volradus Dei gratia Halberstadensis ecclesie episcopus omnibus presens scriptum inspecturis salutem in domino Jhesu Christo. --- Concordavimus eciam cum domino archiepiscopo1 promisso dato hinc et inde, ut consilio et auxilio tempore hoc requirente simus mutuo adiutores, hoc videlicet modo, ut, si quandoque aliqua inter nos et quoscumque alios aliquid iniurie vel turbationis, quod querimonie dignum sit, ortum fuerit et id forsan nos contingat, si dominus archiepiscopus per modum amicicie nos cum ilio non poterit concordare, ammonicione de sex septimanis apud illum premissa, dum a nobis fuerit requisitus, in manu potenti viriliter nos iuvabit. Nos eciam omni et eodem modo ei tenebimur vice versa. Excipiuntur autem ab hac obligacione illustris princeps comes Ascharie et nobiles omnes, cum quibus dominus archiepiscopus iunctus est fide data et prestito iuramento. ---

Actum in Quidelingeburch in domo fratrum minorum, anno Domini mo.cco.lvijo, Idus Junii, pontificatus nostri anno secundo.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg (auch im Copialbuche des Domstiftes no. LVII ebenda). Vollständig gedr: Boysen allgem. hist. Mag. St. III. 18-21; Riedel cod. dipl. Brand. II. 1. 50-52. - 1. Rudolpho.


229.

1257. August 12. Herzog Albrecht I von Sachsen übereignet dem Kloster Kölbigk die Kirche zu Borne sammt deren Tochterkirche zu Berkholte.

In nomine sancte et individue trinitatis Albertus Dei gratia dux Saxonie, Angarie et Westfalie omnibus in perpetuum. De gestis hominum solet multotiens provenire

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 173. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_173.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)