Seite:DE CDA 2 187.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


et consuetam, si tamen casu fortuito et insperato ab aliis caperetur, ad id recuperandum mutuo erimus adiutores. Idem etiam non obmittimus, quod, durantibus quatuor annis iam dictis si vacabit parrochia in Jeszant, collacio eius ad nos spectabit et, si fractura pontis gravis accideret, illum de nostro reparare tenemur, munita vero comes faciet reparari. Ligna etiam nostra apud Jeszant secari nec vendi debent sed integra servari, nec in homines nostros, qui in dictis opidis morantur, exactio sive in genere sive in specie fieri debet, nec servitus aliqua ab eisdem requiri, quamdiu pignoris nomine detinentur. Preterea condictum est, si comitem Sifridum infra predictos quatuor annos mori contingeret, quod absit, illustri domine Katherine, uxori sue, predictas tenemur solvere mille marcas et servare placita superius expressa. Que omnia eciam nobis econverso servabit. Quam eciam si morte contingeret preveniri, dictam pecuniam domino Hermanno3 de Clepiske, Thiderico4 de Stene, Thiderico4 de Clekewicz, Friderico dicto Slittin, Thiderico4 de Burowe dare debemus et ipsi nobis castrum cum opidis presentabunt, quod fide data promiserunt et prestito iuramento, quod castrum cum opidis iam predicts militibus ad manus domine in feodo duximus concedendum. Hec omnia, que supradicta sunt, si nos mori contingat infra hos quatuor annos, nostris servari successoribus tenebuntur. Testes huius sunt: Albertus maior prepositus, Ropertus decanus, Wernerus de Kerberg vicedominus, Conradus de Steremberg cellerarius; Borchardus de Barboie, Henricus3 de Alisleve dapifer, Gerhardus de Wederde, Richardus5 de Ceruwist, Heinricus de Ploczke, Hermannus de Clepiske, Thidericus4 de Stene, Fridericus et Otto fratres dicti Slitting, Thidericus4 de Burowe, et alii quam plures. Et ne cuiquam hominum futuris temporibus veniant in dubium, presentes litteras conscribi et nostri et capituli nostri et comitis Sifridi sigillis fecimus roborari. Acta sunt hec Magdeburg, anno Domini mo.cco.lixo, in vigilia Luce ewangeliste, pontificatus nostri anno septimo.

Aus dem Copialbuche des Domstiftes Magdeburg (no. LVII) im dortigen Staatsarchive. Gedr: v. Dreyhaupt Saalkreis I. 40; Lenz Becmannus enucl. 272. - 1. S. die vollständige Urk. des Bischofs Volrad von Halberstadt vom 13 Juni 1257 bei Boysen allg. hist. Mag. St. III. 18-21; im Auszuge no. 228. - 2. Mspt. hat hier nochmals: quod. - 3. Mspt. nur: H. - 4. Mspt. nur: Th. - 5. Mspt. nur: R.


250.

1259. November 10. Magdeburg. Markgraf Otto III von Brandenburg genehmigt als Oberherr den Erlass des Zolles zu Zerbst von Seiten Richards von Zerbst.

Otto Dei gratia Brandenburgensis marchio Christi fidelibus universis presentes literas inspecturis salutem in vero salutari. Recognoscimus et literis presentibus protestamur, quod honorabilis vir Richardus dominus de Cherwist, fidelis noster dilectus, in nostra presentia constitutus recognovit, quod theoloneum in civitate sua Cherwist tam de magnis quam de minutis nec non de rebus singulis exsolvendum simpliciter relaxaverit et ex toto. Nos igitur, cum eiusdem theolonei relaxatio ad nos ratione dominii pertinere videatur, eiusdem domini Richardi factum sive donationem gratam ac

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 187. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_187.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)