Seite:DE CDA 2 205.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


sculthetus tenebit officium a nobis per tres annos, quod si non vult, ipsi dabimus decem marcas Halberstadenses. Item denarii Ascharienses conputari debent in argentum modo mediocri, et tunc marca et dimidius ferto Aschariensis conputari debet pro marca Halberstadensi, pro qua dabimus decem marcas Halberstadenses. Item quanti redditus, qui sunt in moneta vel theolonio vel alias, ubi fuerint assignati nobis, pro marca dabimus decem marcas. Item pro marca inpheodata dabimus marcam unam, si de manu nostra tenere voluerint. Item nos et heredes nostri castrum et opidum Wegenleve et tantum bonorum, sicut civitas Ascharie et bona ibi sita valent, que nobis venduntur, ecclesie Halberstadensi dabimus titulo proprietatis. Conputatis omnibus supradictis in summam pro Breda2 et officio scultheti in Halberstat optinebimus trescentas3 marcas Halberstadenses, et sic cessabit omnis altricatio inter dominum nostrum episcopum, nos et nostros super istis. Extunc pecunia, que super est, in duas partes dividetur: de prima parte a festo sancti Andree ad dies quindecim dabimus trescentas3 marcas puras et in festo luminis residuum huius partis; item in festo palmarum dabimus residuam medietatem. Item a festo sancti Andree ad dies quindecim fideiussores domini episcopi et capituli Halberstadensis absolvere debemus in locis, in quibus capitulum nobis dixerit faciendum. Quod si non fecerimus, extunc cum quinque militibus, qui nobiscum promiserunt, civitatem Quedelingenburg intrabimus inde non exituri, quousque fideiussores tales absolverimus, quod dominum episcopum et suum capitulum protestentur absolutos. Item si nos predicte empcioni forsan contraire vellemus, tunc nos et heredes nostri domino episcopo et capitulo Halberstadensi dabimus et dare tenemur trescentas3 marcas puras et tunc nos et nostri fideiussores ad terminum antedictum cum nostris fideiussoribus civitatem Quedelingburch intrabimus, usque talis pecunia fuerit persoluta. Et ut omnia supradicta per nos ac nostros successores inviolabiliter observentur, domino nostro episcopo et suo capitulo firmam et eis sufficientem prestabimus cautionem. Item si due vel tres persone ex canonicis Halberstadensibus venditioni premisse vellent in posterum contraire, dummodo maior et sanior pars capituli consentiat, tunc nos protestamur et dicimus dominum episcopum et capitulum Halberstadense ad solutionem trescentarum3 marcarum nomine pene interposite penitus non teneri. Omnia vero, que premissa sunt, una nobiscum et pro nobis Lippoldus dapifer noster, Johannes de Berge, Bernardus de Ditvorde, Heinricus Leo, Hermannus de Wegenleven fide data promiserunt in manus domini episcopi et capituli Halberstadensis et nobilis viri Waltheri de Arnesten et Alberti filii sui, Alverici pincerne, nos et nostros heredes per omnia firmiter servaturos. In cuius rei testimonium presens scriptum nostro sigillo fecimus communiri. Datum Quedelingburch, anno gratie moccolxo secundo, in crastino sancti Andree apostoli.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Bruchstücke des Reitersiegels des Ausstellers (Taf. I. 1). Auch im Copialbuche des Halberstädter Domcapitels. - 1. Orig: pubplice. - 2. Oder: Broda. - 3. So im Orig.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 205. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_205.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)