Seite:DE CDA 2 236.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


hanc paginam audituris eternam in Domino salutem. Ea, que temporibus modernis a Christi fidelibus geruntur, necessarium est, ne per diuturnitatem temporis a memoria evanescant, ut bonorum hominum et literarum testimonio diligentius fulciantur. Notum igitur esse volumus universis, quod Olricus et Henricus fratres milites dicti de Wedestorp advocatiam in Reinstede, quam habuerunt super bonis ecclesie sancti Matthie in Goslaria, videlicet super viginti octo mansos et dimidium et super unum molendinum, litonibus et hominibus eiusdem ecclesie Goslariensis vendiderunt, quemlibet mansum pro quatuor marcis, et eisdem litonibus in feodo porrexerunt iure feodali cum puerorum et heredum suorum voluntate et consensu. Promiserunt etiam, quod ipsi et ipsorum pueri et heredes eorum ipsis litonibus et eorum heredibus prefatam advocatiam in Reinstede porrigere tenentur absque aliqua exactione, et hoc dictis litonibus et eorum heredibus a sepe dictis Olrico et Henrico et eorum posteris in perpetuum servabitur inconvulsum, adiicientes, si dicti fratres Olricus et Henricus et eorum heredes casu forsan aliquo contingente ipsam advocatiam vellent vendere, nichil plus iuris transferre possent in alium, quam sicut nunc in eadem advocatia noscuntur habere. Si vero predicti litones et homines in villa eadem Reinstede ad effusionem sanguinis invicem se leserint vel furtum ibidem commiserint, dictorum fratrum Olrici et Henrici parebunt iudicio, si ad ipsos querimonia delata fuerit, et alii homines sine gravamine et damno quemlibet ad excessum talem corrigendum ipsos unanimiter adiuvabunt. Preterea si censum debitum dicti homines dominis suis, Goslariensibus canonicis, recto tempore non solverint, procurator ipsorum dominorum, si necesse fuerit, ad requirendam prebendam sepe dictorum dominorum de Wedestorp auxilium invocabit1. Si vero, quod absit, ipsi de Wedestorp in requisitione prebendarum dominorum de Goslaria negligentes fuerint, ipsi domini Goslarienses nichilominus alias, quomodo possunt, sibi invocabunt auxilium opportunum. Similiter et Tammo et fratres eius Albertus, Theodoricus et Henricus dicti de Reinstede advocatiam super sedecim mansos, quam tenent in feodo a dictis fratribus de Wedestorp, prefatis hominibus et litonibus vendiderunt, quemlibet mansum pro tribus marcis, quam advocatiam etiam eisdem litonibus in feodo porrexerunt. Huius rei testes sunt: Bartoldus quondam scriptor comitisse, Conradus plebanus de Reinstede, Wolterus vicarius eiusdem, clerici; Burchardus de Reinstede, Theodoricus de Ascharia dictus ultra aquam, Helembertus de Adesleve2 milites, et alii quam plures clerici et laici. Ut autem hec prenominata venditio et advocatie feodalis porrectio nec non conditiones adiecte prelibatis hominibus et litonibus in Reinstede a dictis fratribus et eorum heredibus firma permaneant atque rata, dictus Tammo et ipsius fratres, quia sigillo proprio caruerunt, nobis supplicarunt, ut presentem paginam sigillis nostris una cum sigillis sepe dictorum fratrum de Wedestorp roborare in firmius testimonium dignaremur. Acta sunt hec Ascharie, anno Domini m.cc.lxvij, viij Kalendas Martii, in die cathedre sancti Petri.

Gedr: Heineccii antiqq. Goslar. 285. - 1. Heinecc: invocabunt. - 2. Ibid: Gelembertus de Wilsterie. S. no. 315.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 236. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_236.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)