Seite:DE CDA 2 240.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


329.

1267. April 23. Die Grafen Otto I und Heinrich III von Ascharien bewidmen das Marienstift zu Halberstadt mit einer von Bernhard von Ditfurt aufgelassenen Hufe Landes zu Deesdorf.

Nos Dei gratia Otto et Hinricus comites Ascharie1 et principes in Anehalt tam presentibus quam futuris huius scripti inspectoribus salutem in perpetuum. Ea, que fiunt in tempore, labuntur cum ipso, nisi testimonio et scripturarum robore muniantur. Volentes igitur, ut facta nostra obtineant validum firmamentum ideoque noverint universi, quod Bernardus de Ditvorde et suus filius Hinricus de consensu heredum suorum mansum unum situm in Dhedestorp cum omni utilitate et pertinenciis, quem hucusque ab antecessoribus nostris pheodaliter possederunt, hunc nobis libere resignarunt. Huius mansi proprietatem cum omni iure et fructu dedimus ecclesie beate Marie virginis in Halberstat possidendum2 perpetuo libere et quiete. Ne autem super his dubium cuiquam in posterum valeat suboriri, presentes litteras prefate ecclesie ac membris eius erogavimus in validum testimonium sigilli nostri robore insignitas. Huius vero donationis nostre testes sunt: Ghevehardus abbas de Monte iuxta Magdeborc; Otto iuvenis nobilis de Hademersleve, Johannes miles noster de Wederstede, et alii quam plures, qui hiiic rationabili nostre inerant dacioni.

Acta sunt hec anno Domini mo.cco.lxovijo, ixo Kalendas Mai, sabato, die sancti Georii.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden, schön erhaltenen gemeinschaftlichen Siegel der Aussteller (Taf. II. 1). - 1. Orig: Aschrie. - 2. So im Orig.


330.

1267. Mai 1. Magdeburg. Die Grafen Otto I und Heinrich III von Anhalt tragen gegen 600 Mark Silbers dem Erzstifte Magdeburg Haus und Stadt Wegeleben nebst Zubehör zu Lehen auf.

Nos Otto et Heinricus Dei gratia comites de Anhalt notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod proprietatem nostram castri et opidi Wegeleve et omnium contentorum infra murum Wegheleve et quicquid hoc nomine censetur, Wegeleve cum iudicio infra murum et officio prefecture et moneta cum omni usufructu et iure, prout castrum id et opidum nos habemus, et in campo ibidem cum pratis, pascuis, aquis et aquarum decursibus et molendinis et piscacionibus, silvis et cum lviij mansis in Wegheleve et Gundersleve necnon in Aldesleve xxiiij mansis et uno molendino et in Dedestorpp vij mansis, in Wiboy xix mansis et in Ditforde xij mansis, item in Haselendorp et Herrekesdorp quadraginta mansis de consensu illustris nostre matris Mechtildis et heredum nostrorum plenaria voluntate venerabili domino Conrado sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopo1 et sue Magdeburgensi ecclesie donavimus in perpetuum proprietatis titulo possidendam. Que omnia ab ipso recepimus iusto titulo pheodali.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 240. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_240.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)