Seite:DE CDA 2 261.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


358.

1269. Mai 11. Die Grafen Otto I und Heinrich III von Ascharien verkaufen dem Marienkloster vor Aschersleben mehrere Holzflecke bei Akkenburg.

Nos Otto et Heinricus Dei gratia comites de Anehalt tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in salutis auctore. Propter ambiguos rerum eventus et causarum varias rationes ne ea, que a Christi fidelibus nunc aguntur, posteritas obliviosa deleat vel abstergat, duximus scriptis autenticis commendari. Hinc est quod noticie Christi fidelium volumus esse manifestum, quod conventus sanctimonialium beate Marie virginis in Ascharia quosdam agros lignorum sitos apud villam Akkenburch a nobis pro sexaginta marcis de consensu et voluntate illustris principis avunculi nostri Alberti ducis de Bruneswic necnon dilecte matris nostre Mecthildis comitisse Ascharie compararunt. Nos vero, precibus predicti conventus annuentes, proprietatem predictorum lignorum ecclesie memorate contulimus perpetuo possidendam. Quod autem hec a posteris illibata permaneant, presentem paginam conscribi fecimus sub sigillo dilecti avunculi nostri Alberti ducis de Bruneswic et dilecte matris nostre Mecthildis ac nostro firmiter roborantes. Testes autem huius rei sunt: Heinricus plebanus de Ascharia, Bertoldus quondam scriptor comitis de Anehalt; laici Olricus et Heinricus fratres de Wedestorp, Johannes pincerna de Monte, Olricus marschalcus1, Arnoldus de Monte, Theodericus et Alexander fratres dicti Stumpen, Theodericus trans aquam, Heinricus de Meringe, Hermannus de Akkenburch, et alii quam plures. Acta sunt hec anno Domini mo.cco.lxo.ixo, vo Idus Maii.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit den prachtvoll erhaltenen Siegeln des Herzogs Albrecht von Braunschweig, der Fürstin Mechtild (Taf. I. 4) und dem gemeinschaftlichen Siegel der beiden Aussteller (Taf. II. 1), ersteres an schwarz-roth-gelben, das mittlere und letztere an grün-roth-gelben Seidenfäden hängend. - 1. Orig: marscharcus.


359.

1269. Juni 9. Magdeburg. Erzbischof Konrad II, Markgraf Heinrich von Meissen und Graf Siegfried I von Ascharien schlichten als Schiedsrichter die Streitigkeiten der Markgrafen von Brandenburg mit dem Fürsten Nicolaus von Werle und dem Grafen Günzel von Schwerin.

In nomine Domini amen. Nos Conradus Dei gracia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus, Heinricus Misnensis et orientalis marchio et Sifridus comes Ascharie, arbitratores sive arbitri in causis, que vertuntur inter illustrem principem marchionem Ottonem Brandinburgensem et suos homines ex una parte et dominum Nicolaum de Werlle, comitem Guncellinum Zuerinensem et eorum coadiutores ex altera, auctoritate arbitraria nobis concessa ad amputandum omnis dissensionis materiam inter ipsos exortam statuimus, ordinamus et diffinimus ---. Ad hanc causam, que vertitur inter

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 261. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_261.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)