Seite:DE CDA 2 279.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Domino exsolveret iura carnis, ipse Richardus duas marcas alias in salina Vrose sitas, quas a nobis annuatim tenuit apud nos, nostro dari capitulo in salutem anime sui filii procuravit. Nam illo Richardo tale nobis feodum resignante, talium marcarum redditus nostris donavimus canonicis in ius proprium, sicut ante, ut anniversario die defunctionis supradicti minoris Richardi annis singulis agatur eius memoria et inter fratres distribuatur hec pecunia, quemadmodum noster mortuorum liber, cui dies eius anniversarius est inscriptus, distributionem et memoriam illius continet evidenter. Pro sempiterno resignationis huiusmodi et nostre donationis testimonio nostrum nostra capitulum hac littera munivimus et sigillo.

Datum Magdeburg, anno Domini m.cc.lxxjo, Kal. Februarii, pontificatus nostri anno iiijo.

Aus dem Magdeburger Copialbuche im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst.


386.

1271. März 4. Hamersleben. Propst Ludolf von Hamersleben belehnt den Bürger Gering von Quedlinburg und dessen Kinder mit drei Theilen einer Hufe Landes zu Grossen-Hoim, die jener von Johann von Bischofsrode erkauft hat.

Ludolfus Dei gratia prepositus ecclesie in Hamersleve omnibus hoc scriptum visuris salutem in Domino. Consuetum est gesta hominum, ut firma maneant, litteris roborare. Noverint igitur universi, quod Geringus civis in Quidelingeburch tres partes unius mansi siti in maiori Hoiem a quodam Johanne dicto de Biscopesrode et uxore sua nomine Jutta sibi et heredibus suis ecclesie nostre pertinentibus conparavit, quas partes dicti Johannes1 et Jutta in nostra presentia resignarunt et nos predicto Geringo tribusque finis suis porreximus, Johanni, Heydenrico videlicet et Henrico, filieque sue pariter nomine Conegunde, pro quibus, tribus obulis minus, octo solidi2 ecclesie nostre in festo sancti Galli annis singulis persolventur. In cuius rei noticiam presens scriptum sigillo ecclesie nostre communitum eisdem in testimonium erogamus. Datum Hamersleve, anno gracie moccolxxjo, injto Nonas Martii.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg: das an einem Pergamentstreifen angehängt gewesene Siegel ist verschwunden. - 1. Orig. nur: Jo. - 2. Orig: solidis.


387.

1271. März 22. Woldenberg. Ritter Volrad von Diepenau übereignet dem Kloster Derneburg eine ihm von den Herzögen von Sachsen Anhaltischen Geschlechts verliehen gewesene Hufe zu Grasdorf.

Ego Wulradus miles dictus de Depenowe omnibus in perpetuum. Rerum gestarum series idcirco litteris inscribitur, ne vetustas temporis ea, que rationabiliter acta sunt, presumat vel valeat immutare. Eapropter notum esse cupio tam presentibus quam

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 279. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_279.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)