Seite:DE CDA 2 293.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


405.

1272. August 26. Ascharien. Die Grafen Otto I und Heinrich III von Ascharien tauschen mit dem Stift Quedlinburg Ministerialen.

Nos Otto et Heinricus Dei gratia comites Ascharie et principes de Anehalt notum esse cupimus universis Christi fidelibus audituris presencia et visuris, quod ministeriales nostros Ottonem et Burchardum filios domini Theoderici1 pincerne dedimus venerabili domine abbatisse et capitulo dominarum iu Quedelingeburch ministerialis titulo possidendos, in commutationem dictorum puerorum recipientes a venerabili dicta abbatissa et capitulo Ottonem et Gerthrudem pueros domini Heinrici gogravi ipso iure ac ministerialitatis titulo obtinendos. Testes huius commutationis sunt: Ulricus et Heinricus fratres de Wedestorp, Ulricus marscalcus, Arnoldus de Berge, Theodericus et Alexander Stumpones, et alii quorum fides nullatenus est neganda. Ne autem hoc factum livore aliquorum valeat retractari, presentem paginam nostro sigillo duximus muniendam. Datum Ascharie, anno Domini moccolxxoij, sexta feria post festum Bartholomei.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden beschädigten Reitersiegel des Grafen Otto I von Anhalt (Taf. II. 2). Gedr: ab Erath cod. dipl. Quedl. 249 (ex orig.). - 1. Orig. nur: Th.


406.

1272. October 11. Rossleben. Propst und Convent des Klosters Rossleben verkaufen unter Einwilligung der Klostervögte Albrecht und Ludwig von Hakeborn dem Kloster Hecklingen vier Hufen Waldes und eine Lehenshufe zu Buderode.

In nomine Domini amen. Ad precavendum litigia, que cupiditas rerum, mater litium, suscitat incessanter, homines utiliter consueverunt gesta temporum scriptis autenticis1 perhennare, ne a memoria simul cum elapsu temporis elabantur. Proinde nos Alexander prepositus, Gisla priorissa totumque collegium sanctimonialium in Rusteleiben tenore presentium recognoscimus universis tam presentibus quam futuris, ad quos pervenerit presens scriptum, quod vendidimus ecclesie in Hekelingen pro viginti et duabus marcis Halberstadensis argenti quatuor mansos lignorum et unum mansum; qui dicitur feodum, sitos in Buderode nostre proprietatis, consensu nostrorum advocatorum nobilium virorum Alberti et Ludewici de Hakeburnen plenario et benivolo accedente, proprietario iure, sicuti nostra hactenus possedit ecclesia, quiete atque libere perpetuo possidendos. Huius testes rogati et vocati sunt: honorabilis dominus Hermannus abbas in Eilwartstorph, dominus Heidenricus prepositus in Kaldenburnen, Theodericus plebanus in Meinrichstorph, Rixerus sacerdos; Theodericus de Rusteleiben, Heinricus de Aberge milites, Johannes et Heinricus de Eichstete, et plures alii fide digni. Igitur ut factum huiusmodi notorium in omnia secula perseveret et ratum et firmum ab omnibus observetur,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 293. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_293.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)