Seite:DE CDA 2 371.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


super vendicionibus seu collacionibus rerum feodalium et bonorum instrumenta conficiantur auctentica, quibus, cum oportunum fuerit, questio tollatur dubii et mera veritas conprobetur. Proinde nos Busso dictus de Barboy notum esse volumus presentium serie tam futuris quam presentibus universis, quod de consensu unanimi fratrum nostrorum, videlicet Hinrici et Walteri, villam Widene cum omni iure, quod ibidem habuimus vel habituri fuerimus tam in villa eadem quam in campis, silvis, pascuis, pratis, undis et molendinis, nichil nobis iuris retinentes in bonis liberis seu infeodatis, vendidimus pleno iure dominabus claustri in Ankun pro lxxa marcis Stendalensis argenti, cuius persolutionem recepimus in parato. Preterea villam eandem cum omni iure, sicut prenotatum est, quatuor nostris vasallis, scilicet domino Gheroni de Randowe, domino Hinrico de Mordiz. domino Johanni Diviti, domino Arnoldo Bernir, ad usus claustri contulimus iam prescripti. Quorum si unus morietur, alium sibi substituent loco sui. Hii vero, quibus bona iam sepe dicta1 contulimus seu in futurum, si necesse fuerit, concedemus, una nobiscum resignabunt, cum claustrum prenominatum Deo annuente proprietatem bonorum habere poterit eorundem seu etiam alias fuerint in casu dominabus proficuo requisiti. Ut autem nostre vendicionis actio et donatio stabilis permaneat in futurum, presentes conscribi iussimus litteras ac sigilli nostri munimine roborari. Huius facti testes sunt: clerici dominus Rodolphus sancti Bartholomei plebanus, magister Hildebrandus sancti Nicholai plebanus; laici dominus Johannes de Winningesthede, Bernir, Walterus advocatus, et quam plures alii fide digni. Datum anno Domini mo.cco.lxxx, viijo Idus Septembris.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande anhängenden Siegel des Ausstellers. - 1. Fehlt im Orig.


517.

1280. December 12. Kalbe. Bischof Friedrich I und das Domcapitel zu Merseburg verkaufen in Gegenwart des Grafen Otto I von Anhalt ihre Güter zu Dettum mit dem dortigen Patronatsrechte an den Herzog Albrecht I von Braunschweig.

--- Datum et actum in Kalbe, presentibus comite Ottone1 de Anhalt, Ulrico2 marscalco; domino Conrado de Strele, domino Conrado Hebestrit canonicis ecclesie nostre et Johanne3 de Vrekeleve, in vigilia Lucie, pridie4 Idus Decembris, anno Domini mo.cco.lxxxo.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel, mit dem an roth- und gelbseidenen Fäden angehängten Siegeln des Bischofs Friedrich und seines Capitels. Sehr fehlerhaft gedr: Sudendorf Urkdbch. zur Gesch. der Herzöge von Braunschweig I. 58. - 1. Orig. nur: Ot. - 2. Orig. nur: Ul. - 3. Orig. nur: Jo. - 4. Fehlt im Orig.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 371. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_371.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)