Seite:DE CDA 2 505.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


que per mortem Conradi nomine Gramolf ad nos libera redierunt; super hec ius advocatie quatuor mansorum in Scadenleve cum appendiciis eorum, quam advocatiam Olricus marscalcus noster nobis voluntarie resignavit. Ut autem firma cautione prescriptum monasterium muniatur, obligamus nos eidem ad iustam warandiam in hiis scriptis. Verum in restaurum donationis huiusmodi recepimus quinquaginta marcas Stendaliensis argenti a monasterio memorato. Volentes etiam sepedicto monasterio liberalius providere, concedimus abbati et fratribus dicti loci, ut, si quem prescriptorum mansorum a possessoribus suis deducere cum commodo non possent, alium, quem voluerint, accipiant, cuius ad nos proprietas pertineat, dummodo in campis villarum fuerit prescriptarum. Ut igitur hec nostra donatio a nullo possit in posterum irritari vel infringi, ipsam presenti littera sygillo nostro et subscriptis testibus munita iussimus roborari. Testes autem sunt et presentes fuerunt: Olricus marscalcus noster, Henningus de Hinrekesberch, Henningus de Erekesberch.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel, zweimal vorhanden, einmal besiegelt mit dem grossen (Taf. III. 2) und kleinen (Taf. II. 3) Reitersiegel des Ausstellers, das anderemal nur mit dem letzteren, während die für das andere Siegel bestimmt gewesenen Siegelbänder nie benutzt zu sein scheinen.


715.

(Um 1291.) Graf Otto I von Ascharien bezeugt die Bereitwilligkeit der Aebtissin von Quedlinburg, Albrecht von Ditfurt zu Rechte zu stehen.

Nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps in Anehalt omnibus presentem paginam inspecturis notum esse volumus et recognoscendo presencium tenore protestamur, quod venerabilis domina nostra Quedelingheborgensis abbatissa domino Alberto de Dhitforde in omnibus suis querimoniis parata fuit secundum iuris ordinem respondere ac eidem in omnibus exhibere iusticie complementum.

Gedr: ab Erath cod. dipl. Quedl. 292. (ex orig.). Die ungefähre Ausstellungszeit der Urkunde erhellt aus no. 341 bei Erath (p. 293) vom 13 Mai 1291.


716.

1292. Januar 3. Wittenberg. Herzog Albrecht II von Sachsen schenkt dem Frauenkloster zu Coswig das Patronatsrecht über die Kirche zu Schlieben.

In nomine sancte et individue trinitatis amen. Albertus Dei gratia Saxonie, Angarie et Westfalie dux, comes in Brenen, burgravius in Magdeburg omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ordinationes perpetuis temporibus valiture litterarum non inmerito testimoniis commendantur, ne, si per oblivionem ex successu temporis a memoria hominum excidant, firmitatis et virtutis debite robur perdant. Eapropter notum esse volumus presentibus et futuris, quod nos de consensu heredum nostrorum, sollicitis ac devotis precibus inclite ac dilectissime sororis nostre

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 505. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_505.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)