Seite:DE CDA 2 542.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


accipiendi habebit liberam facultatem, ubicumque ecclesie sue conveniens fuerit, que proprietas ad nos pertineat, ita tarnen, quod in subnotatis villis talis proprietas requiratur, videlicet in Winninge, Wilsleve, Herrekestorp, in Haselendorp vel in Scadenleve, divisim aut coniunctim, sicut abbati videbitur expedire. Ut igitur hec preseripta abbati et monasterio prescripto a nobis seu nostris heredibus firmiter observentur, presentem litteram super hoc conscriptam nostro sygillo tradimus communitam. Testes huius rei sunt et presentes fuerunt: comes Henricus de Kerchberch, dominus Olricus marscalcus noster, Thidericus notarius noster, Johannes de Erekesberch, Henricus de Wedestorp, Henricus filius marscalci, Wernerus de Oldendorp, Henricus de Reynstede, Henricus de Linunge milites, Albertus de Erekesberch, Conradus de Molhusen advocatus noster, Maroldus castellanus noster in Brucken, Henricus camerarius noster, et plures alii fide digni.

Datum Ascharie, anno Domini mo.cco.lxxxxiiij, vjo Kalendas Augusti.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel: Siegel ausgerissen. - 1. Fehlt im Orig.


770.

1294. Juli 27. Ascharien. Graf Otto I von Ascharien bewidmet das Kloster Michaelstein mit einer Hufe Landes zu Strummendorf, die bisher Johannes von Heinrichsberg zu Lehen gehabt.

Nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anahalt universis presencia visuris aut audituris cupimus esse notum et presentibus pupplice protestamur, quatenus proprietatem unius mansi siti in villa Strummendhorp, quem dominus Johannes de Monte Hinrici miles a nobis tenuit iusto titulo pheodali et nobis liberaliter resignavit, abbati et conventui monasterii Lapidis sancti Michahelis cum omnibus attinenciis in campo et villa predicta donavimus perpetuo possidendam. In cuius rei evidens testimonium presentem litteram nostro sigillo dedimus communitam. Testes huius rei sunt et presentes fuerunt: Thidericus notarius noster, Johannes de Erkesberch et Johannes patruus suus, Hinricus de Wezstorp milites, famuli vero Conradus de Molhusen advocatus noster, Hinricus camerarius noster, et quam plures alii fide digni.

Datum Ascharie, anno Domini mo.cco. nonagesimo quarto, sexto Kalendas Augusti.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel, mit dem an grünen und rothen Seidenfäden anhängenden, gut erhaltenen Reitersiegel des Ausstellers (Taf. III. 2).


771.

1294. Juli 27. Ascharien. Heinrich von Anhalt, Domherr zu Magdeburg, giebt seine Einwilligung zu dem Verkaufe von Gütern zu Haselendorf, Winningen und Wilsleben seitens seines Bruders, des Grafen Otto I von Anhalt, an das Kloster Michaelstein.

Hinricus Dei gratia de Anahalt, Magdeburgensis ecclesie canonicus, universis, quibus presens scriptum exhibitum fuerit, in perpetuum. Ea, que perpetue memorie debent

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 542. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_542.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)