Seite:DE CDA 2 553.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


noster, quoad vixerit, dictorum mansorum fructus disponet pro sue libito voluntatis. Porro eo sublato de medio decanus ecclesie beati Nicolai in Aken de voluntate et consensu sui capituli dictum altare tamquam beneficium perpetuum conferre debebit sacerdoti laudabilis vite, qui altari in propria persona tenebitur deservire. Si vero tempore procedente conventum predicte ecclesie, quod absit, deficere contingeret seu conventus esse desisteret in ecclesia memorata, dicti altaris collatio nichilominus apud plebanum, qui fuerit civitatis Aken, remanebit. In huius rei perpetuara firmitatem civitatis nostre sigillum presentibus duximus apponendum.

Datum Wittenberch, anno Domini mocco nonagesimo quinto, in die conversionis beati Pauli.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg: das an rothen und gelben Seidenfaden angehängt gewesene Siegel ist verloren.


787.

1295. März 1. Rom. Der Erzbischof Roger von San Severina stellt nebst drei anderen Erzbischöfen und zwölf Bischöfen einen Ablassbrief für die Besucher und Wohlthäter der Stiftskirche zu Gernrode aus.

Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Rogerius sancte Severine, Philippus Salernitanus, Johannes Rigensis et Petrus Arborensis Dei gratia archiepiscopi, Guillelmus Bisinianensis, Saba Militensis, Guillelmus Callensis, Franciscus Terracinensis, Maurus Ameliensis, Franciscus Fanensis, Emanuel Cremonensis, Andreas Lidensis, Stephanus Oppidensis, Robbertus Calinensis, Aymardus Lucerinus et Manfredus sancti Marci eadem gratia episcopi salutem sempiternam et fructuosam in Domino karitatem. Quoniam quidem de salute fidelium solliciti devotionem ipsorum quasi quibusdam allectivis muneribus, indulgentiis videlicet et remissionibus, invitamus ad debiti famulatus honorem Deo et sacris edibus inpendendum, ut quanto crebrius et devotius illuc confluit populus christianus, tanto celerius delictorum suorum veniam consequatur. Cupientes igitur, ut ecclesia beatorum Cyriaci et Metroni in Gerenrode, Halberstadensis diocesis, congruis honoribus et iugi Christi fidelium frequentatione veneretur, omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad dictam ecclesiam in festis subscriptas, videlicet nativitatis, resurrectionis et ascensionis Domini nostri Jhesu Christi atque Pentecostes, in quatuor festivitatibus celeberrimis gloriose virginis Marie, sancti Johannis baptiste, beatorum Ciriaci et Metroni, dicte ecclesie patronorum, beati Nicolai pontificis, beate Katerine virginis, in anniversariis dedicationum ipsius ecclesie et altarium in ea existentium atque per octo dies festa predicta immediate sequentes causa devotionis accesserint aut qui prelibate ecclesie pro sua fabrica vel structura, luminaribus, ornamentis vel pro aliis suis necessariis manus porrexerint adiutrices aut in extremis laborantes quicquam suarum legaverint facultatum, nos de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, auctoritate confisi singuli singulas dierum quadragenas de iniunctis sibi penitentüs, dummodo consensus diocesani ad id accesserit, in Domino misericorditer relaxamus. In cuius rei testimonium presens scriptum sigillorum nostrorum munimine duximus roborandum.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 553. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_553.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)