Seite:DE CDA 2 589.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


ita etiam, ut nobis vel nostris successoribus aut heredibus non liceat petere vel erigere aliquid de eodem. Promisimus quoque data fide super predicto dimidio manso eidem ecclesie et personis premissis debitam warandiam prestare, sicut ecclesiis et locis religiosis est prestandum. Insuper cum prefatam ecclesiam velimus in hoc negotio servare penitus indempnem, promisimus et tenore presentium promittimus, quod, si premissa ecclesia huius donacionis causa aliquod dampnum seu gravamen inciderit, nos eandem volumus et debemus ab omni gravamine eximere omne dampnum penitus refutando, et ad maiorem caucionis et certitudinis evidenciam eisdem personis posuimus duos fideiussores pro omni inpetitione, occupacione seu alicuius alterius inpedimenti genere ad triennium, videlicet Theodericum dictum de Viczenhaghen militem et Hinricum de Renstede famulum, qui pro nobis fideiusserunt una nobiscum promittentes, quod, si aliquis infra triennium, scilicet a festo purificationis beate virginis nunc instanti usque ad tres annos futuros, sepedictum dimidium mansum inpetat aut aliqua occasione alia occupet, prenominati fideiussores monitione notoria premissa persolvent infra sex septimanas ecclesie et personis sepedictis quinque marcas Stendalensis argenti, omni contradictione, occasione, dilatione postpositis et sopitis. Si autem, quod absit, medio tempore unus aut uterque illorum viam universe carnis ingreditur, alii illorum vice et loco illorum substituentur pari vel meliori fide digni et, si iidem fideiussores post monitionem infra sex septimanas dictam summam non persolverent, extunc intrare deberent civitatem Queddelingheborch aut Aschariam inde non exituri, nisi de voluntate favorabili personarum de Vrosa sepedictarum et licentia speciali. Ut autem hec rata permaneant et inconvulsa et inviolabiliter observentur, presentes inde confectas conscribi dignum duximus sigillorum nostrorum muniminibus roboratas.

Datum et actum Enegremsleve, anno Domini mo.cco.xcoviijo, octava epiphanie Domini. Testes vero sunt: dominus Albertus abbas de Conradesborch, dominus Hoyerus plebanus dicti oppidi Enegremsleve, dominus Theodericus2 viceplebanus in Esterendorp, clerici; dominus Ekbertus miles de Kocstede, dominus Albero miles de Asmersleve.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit den an Pergamentstreifen hängenden, trefflich erhaltenen Siegeln der Aussteller, worüber zu vergl. N. Mittheill. des thür.-sächs. Vereins IX. 3. 42. - Gedr: ebenda 40-42. - 1. So im Orig. - 2. Orig. nur: Th.


846.

1298. Februar 4. Abt Konrad von Nienburg und der dortige Klosterconvent überlassen das Eigenthumsrecht an einer Zinshufe zu Ammendorf dem Marienstifte zu Halberstadt.

In nomine Domini amen. Nos Conradus Dei gratia abbas, Fridericus prior, Heindenricus camerarius, Gevehardus hospitalarius totusque conventus ecclesie gloriose virginis Marie ac sancti Cypriani martyris in Nyenburg omnibus in perpetuum. Quoniam de gestis hominum etiam laudabilibus de facili dura emergit calumpnia, expedit acta hominum, ne in oblivionem transeant, scripturis et testibus perhenniter roborari. Proinde noverint universi tam moderni temporis quam futuri, quod nos Everhardi dicti Croch

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 589. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_589.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)