Seite:DE CDA 2 608.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


873.

1299. Die Aebtissin Mechtildis von Mehringen bekundet das von den dortigen Kalandsherren dem von ihr verwalteten Kloster zugewiesene Jahreseinkommen von einer halben Mark Stendalisch.

Soror Mechtildis1 dicta abbatissa totusque conventus sanctimonialium in Meringen omnibus has litteras inspecturis sinceram in Domino caritatem. Humane actiones facillime laberentur a memoria2, si non scripturarum testimoniis firmarentur, nam fidele testimonium habet scriptura, que intereuntibus hominibus ea, que sibi commendantur, non sinit aliquatenus interire. Proinde notum esse volumus tam presentibus quam futuris Christi fidelibus universis, quod venerabiles domini, videlicet confratres nostrarum Kalendarum3, inter cuncta opera, que de fonte caritatis procedunt, unanimiter attendentes, quod elemosina celebrius commendatur et sollempnioribus preconiis commendata excedere dinoscitur quelibet exercitia pietatis - per ipsam namque fit ablutio scelerum, quia sicut aqua extinguit ignem4 etc., item date elemosinam et omnia munda sunt etc., ipsa itaque est5 preambula suffragatrix, que restituit gratiam plasmatoris et excusat propicialiter de commissis - licet hanc omnibus necessitatem pacientibus esse sentiant conferendam, ad nos tamen precipue tanto affectuosius respectum habentes, quanto nobis fraterna caritate fiducialius sunt coniuncti, enimvero dimidiam marcam Stendalgensis argenti ad serviendum conventui singulis annis, quando apud nos Kalende celebrantur6 movente singulos pietatis devotione perpetuis temporibus sua pecunia7 operarunt ecclesieque provisori committentes, ut ipsorum interventu ac8 divine remunerationis intuitu in administrationem serviciorum fidelem se exhibeat et paratum. Ut autem hec apud nos perhenni memoria teneantur et predictorum venerabilium dominorum nomina in libro vite feliciter conscribantur, presentes conscribi litteras et sigilli nostri munimine fecimus roborari9.

Datum anno incarnationis Domini10 moccoxcoixo.

Aus zwei Originalen (A und B) im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, jedes mit dem an einem Pergamentstreifen angehängten Siegel der Aebtissin (Taf. XIII. 4). Der Text folgt A; B hat folgende Varianten: 2. a memoria laberentur. - 3. Kalendarum nostrarum confratres. - 4. ignem fehlt in B. - 5. est fehlt in B. - 6. B schaltet hier ein: sua pecunia. - 7. Fehlt in B. - 8. precipue. - 9. presentes litteras conscribi fecimus et nostri sigilli etc. - 10. anno gratie. - Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt VI. 19. - 1. A und B. nur: M.


874.

1299. Ritter Konrad von Ballenstedt und dessen Söhne Albero und Konrad überlassen eine Hufe Landes mit einem Hofe zu Ballenstedt einem gewissen Richmann und dessen Neffen Eckehard und Heinrich, versprechen sie aber für die Zukunft dem Abte von Ballenstedt.

Ego Conradus miles dictus de Ballenstat, Albero et Conradus filii Conradi dicti de Ballestat omnibus Christi fidelibus, ad quos presens littera pervenerit, recognoscimus

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 608. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_608.jpg&oldid=- (Version vom 19.12.2020)