Seite:De Geschichtsauffassung 280.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

numero Urspergensis, Hermannus, Regino ac paene tot annales, quot sunt Germaniae urbes ac vici. Illos requirere potes, quorum operam si ornando nomini meo impendere maluissem ac quidquid nobis vigilantia nostra tribuit, in unum cumulum coaggerassem voluminique illi supposuissem, quales, quaeso, rerum species edidissem? Adde, quod hi rem tam exacte, tam enixe prosecuti sunt, ut si labores eorum nostro operi imitandos ascivissem, aut rem prodigialiter mutassem aut eorum orationem intemeratam, integram recensuissem. Denique unus ille e multorum numero Iacobus Wimphelingus instar plurimorum in recentioribus rebus habendus est, qui ferme de imperii translatione (ubi nostra oratio desiit) exorditur ac foelici rerum serie scribendi ordinem a calce libri nostri usque ad suam aetatem deduxit, non parce, non succise, verum latis finibus effuse plena ac abundanti historia disseruit omnia. Hunc nostro libro coniunge et dices coniunctissimum.

98) Ich bemerke, daß Irenikus natürlich die ganze Diskussion über den Imperatornamen kennt, s. Exegesis III, 29, wo auch der Briefwechsel Wolff-Beroaldo zitiert ist.

99) Charakteristisch für die Liederlichkeit der Komposition ist der Widerspruch zwischen Exegesis III, 33, wo er seine Zweifel an der Einsetzung der vier duces unter Gregor V. ausspricht, und III, 101 Epilogus ad lectorem.

100) Exegesis III, 3: Haec ideo scripsimus, ne Itali omnem sibi in papa eligendo facultatem ut propriam persuadeant. Zum Gedankengang auch II, 11 [Germani merito dicuntur christianissimi] und für die Gedankenanregung Bebel, Quod imperator Romanorum iure sit christianissimus dicendus [auch im Schardius redivivus I, 116] mit politischer Spitze gegen Frankreich.

101) Für Heinrich den Löwen Exegesis III, 60 und für die Konflikte mit den Päpsten III, 33: Inter praedictos imperatores praeterea (quos genealogiae inseruimus) quidam excommunicationis notam incurrerunt, veluti Cunradus ille, qui, referente Lupoldo, Franconiae ducatum affectans a divinis ductu papae relegatus est. Nec desunt, qui idem de quodam Henricorum afferant. Ludovicus praeterea ac Fredericus II a summis pontificibus damnati statim se cum eisdem composuerunt.

102) S. besonders die Querela cuiusdam Romani contra auctorem mit seiner Excusatio in V, 27; sodann VI, 18 [Eroberung durch Odoaker]: Quis tibi haec, Roma? Unde augustorum tuorum nomen universo orbi venerabilissimum exitum tam miserandum universo orbi horrendissimum anno salutis DXV traxit? In duobus ferme annis XII imperatoribus partim occisis orbata imperatoris nomen adeo odiosum fecisti, ut nullus sibi vendicare id ausus fuerit. Haec tibi Germanus intulit, haec Odoacer, quem Germanum lib. III ac Rugum diximus. Huius Odoacri terribilitate perculsa est tota urbs et obvia facta, honores exquisitissimos ac ultra mortales germano homini ostendit regemque eum salutavit. Dazu VI, 20 [Verwüstung Roms durch Totila]; O Roma gentium domina, semper Germanis infesta quis te afflixit? Unde totius orbis parens tanta dispendia sumpsisti? Anne a Germanis? Cur ergo virtutem Germanorum ac fortitudinem toties experta ac solius illorum debitam Germanis belli portionem denegas? Fuerunt ex te historici, qui plus aliis terrarum populis (quae belli fuerant) quam Germanis concesserunt, Germanos invidia ducti etiam opinione belli exuerunt. Quis te autem toties vacuam reddidit? Ac penitus civibus eviduavit? Non antea Parthi, non Poenus, nulli licuit penitus Romam discindere ferro, et Germanis id datum est. Reliquis dare salutem consuevisti, a Germanis nec tuam servare.