Seite:Merlo - Haus Gürzenich zu Köln - 69.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
9–10. Ibidem. 1284.

     9. Notum sit etc., quod Hildegero, Thilmanno, Gobelino, Theoderico et Gertrudi, liberis quondam Godefridi dicti Cleynegedanc et Elyzabeth, cuilibet eorum cessit de morte parentum suorum predictorum una quinta pars medietatis domus et aree site bovenmuren vocate Gurtzenich et domus contigue eidem domui versus scoppum, et cum scoppo et cum domo contigua domui vocate Gurzenich versus domum ad estatem, et cum hereditario censu, qui solvitur singulis annis ad domum Gurzenich de tribus domibus ligneis contiguis eidem domui versus domum ad estatem, et cum fabrica et cum scoppo inter ipsam fabricam et gramen, salvo omni iure hiis, qui ipsum in dicta hereditate habere dinoscuntur, ante et retro, subtus et supra, prout ibidem iacent et ubi ipsos in particione attingent et sicut ipsi dictam hereditatem in sua, habebunt proprietate, ita quod dicti pueri videlicet Hildegerus et uxor sua Margareta, Thilmannus, Gobelinus, Theodericus, Gertrudis et maritus eius Symon, quilibet eorum suam quintam partem dicte hereditatis iure et sine contradictione optinebit. (Actum anno domini mcclxxx quarto, in mense marcio.)

     10. Notum sit etc., quod predicti Tilmannus, Theodericus, Gertrudis, liberi Godefridi dicti Cleynegedanc et uxoris sue Elyzabeth, et Symon, maritus dicte Gertrudis, pure et simpliciter renunciaverunt et effestucaverunt, quilibet eorum super sua quinta parte prescripte hereditatis ad manus Hildegeri et uxoris sue Margarete et Gobelini, fratrum suorum predictorum. (Datum ut supra.)


11–13. Ibidem. 1290. 1297.

     11. Notum sit, quod Johannes, filius quondam Cononis dicti de Cornu, emit sibi erga Hildegerum dictum Kleynegedanc et Margaretam, uxorem eius, quartam partem domus vocate Gurcenich …, prout iidem Hildegerus et uxor eius in sua habebant proprietate, ita quod iure et sine contradictione optinebit in omni iure, quo ipse Johannes, Franco et Cono, fratres sui, ad aliam quartam partem dicte domus sunt asscripti. Actum et conscriptum anno domini mcc nonagesimo, feria sexta post octavas pasche.

     12. Item notum sit, quod Franco, filius quoudam domini Cononis dicti de Cornu, una cum Guderade, uxore sua, et Cono, frater Franconis, una cum Sophia, uxore sua, quilibet eorum donavit et remisit Johanni de Cornu, fratri suo, et Bele, uxori sue, unam terciam partem quarte partis domus et aree site boven muren vocate Gurzenich .., ita quod dictus Johannes et Bela, uxor eius, istas duas tercias partes dicte quarte partis iure et sine contradictione optinebunt.

     13. Item notum sit, quod Johannes de Cornu et Bela, uxor eius, predicti acquisiverunt sibi hereditarie erga Thilmannum…[1] pro se et liberis suis concessit et locavit eisdem Johanni et Bele medietatem domus et aree site boven muren vocate Gurzenich .., prout ipsi Thilmannus et liberi sui, quos habuit de Alverade, uxore sua, in sua habebant proprietate pro tredecim marcis Coloniensium denariorum hereditarii census solvendis singulis annis…


  1. Es fehlt eine abgerissene Stelle.
Empfohlene Zitierweise:
Johann Jakob Merlo: Haus Gürzenich zu Köln, sein Saal und dessen Feste. Selbstverlag des Verfassers, Köln 1885, Seite 69. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Merlo_-_Haus_G%C3%BCrzenich_zu_K%C3%B6ln_-_69.jpg&oldid=- (Version vom 1.8.2018)