Seite:DE CDA 3 013.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


tres saltus sive tres silvas, Bertrammus quoque ac Theodericus fratres dicti de Bec, in nostra presentia constituti, quasdam duas alias silvas et earum proprietatem nostris obtentis consensibus ecclesie sanctimonialium in Stoterliggeborch omnium, quorum intererat, beneplacito mediante, quas eadem ecclesia ab ipsis iusto emptionis nomine conparavit, expresse ac liberaliter erogarunt omni contradictione remota perpetuo possidendas. Quicquid igitur iuris strennuus miles Johannes de Hoym et Ludolphus de Watekessem in proprietate memorata videbantur habere, cum bona cordis sui benivolentia resignarunt. Huius rei testes sunt: Johannes et Lippoldus filius eius de Emersleve, Ircus de Regensten, Jordanus de Wigenrode, Conradus et Heinricus de Derneborch, Johannes de Dhingelstede, Fridericus de Bunedhe milites; Olricus Wilde, Ludolphus de Winningestede, Stephanus de Veltum, Heinricus et Rovere fratres de Bentzingerode; Heinricus Page sacerdos, et alii quam plures. In cuius rei testimonium presentes nostris ac predictorum Johannis de Hoym militis necnon Bertrammi de Bec sigillis munitas prefato claustro decrevimus elargiri.

Datum Derneborch sub tilia in cimiterio, anno Domini mo.ccco. primo, in die sancti Viti.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit den vier in der Urk. erwähnten Siegeln. - Gedr: (ex orig.): Geschichtsquellen der Provinz Sachsen IV. (Urkunden des Klosters Stötterlingenburg) 37. Das Siegel des Ritters Johann v. Hoim ist daselbst (Taf.VI. 10) abgebildet.


16.

1301. August 3. Dahme. Dietrich d. J., Landgraf von Thüringen und Markgraf von der Lausitz, verkauft die Markgrafschaft Lausitz an das Erzstift Magdeburg und verspricht diesem auch unter eventueller Abschätzung Hermanns von Wederden gen. von Warmsdorf das Vorkaufsrecht für seine Lausitzer Lehen.

Nos Theodericus iunior Thuringie landgravius, orientalis et Lusatie marchio. --- Item recognoscimus per presentes, quod, si feudum seu ius feudale nostrum, quod in marchia predicta habere et retinuisse dignoscimur, aliqua necessitate cogente, utpote propter captivitatem nostram aut nostrorum hominum aut propter guerras habitas vel habendas vel propter rerum inopiam aut propter onera debitorum necesse haberemus vendere vel infeudare aut modo quolibet alienare, hoc prius predicto domino archiepiscopo1 et sue ecclesie denunciare debemus et ipsis comparanda seu emenda exhibere. Quod si idem dominus archiepiscopus et ipsius ecclesia ea comparare seu emere voluerint, hoc facient ad estimationem seu arbitrium Richardi de Alsleve Magdeburgensis curie dapiferi, Henrici de Alsleve, Hermanni de Wederden dicti de Warmestorp2 ministerialium Magdeburgensis ecclesie, -- qui ad estimandum valorem iuris nostri, quod in dictis bonis habemus, et ad ordinandum terminum seu diem solvende pecunie per predictum dominum archiepiscopum et suam ecclesiam et per nos sunt communiter deputati ---. Testes sunt: -- nobiles viri Conradus de Werberg3, Henningus de Phule4 dictus Strutz, -- Hermannus de Wederden dictus de Warmestorp5, -- Johannes

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 13. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_013.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)