Seite:DE CDA 3 055.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


testium testimonio conscribuntur. Hinc est quod nos Borchardus de Barboy recognoscimus presentibus dilucide protestantes, quod cenobio sanctimonialium in civitate Cerwist iiijor curias in villa Ekholt sitas cum ipsarum proventibus, qui ad nos spectabant, sine omni infestacione et petitione, immo cum omni iure pro lxxxxta marcis Brandeburgensis argenti rite et racionabiliter vendidimus libere possidendas, predicto eciam cenobio seu conventui ius et proprietatem in plenum, prout hactenus super dictis curiis habuimus, condonantes. Preterea proprietatem super ij choris siliginis eidem claustro, quos in predicta villa tenuerat, pure donavimus propter Deum. Ut igitur hec nostra vendicio perpetuis temporibus inconvulsa et inmutabilis perseveret et ad eius evidenciam pleniorem presens scriptum sepedicto cenobio sigilli nostri munimine iussimus sive commisimus contuendum. Testes vero huius rei sunt: nobilis vir dominus Hinricus comes in Reghensten, dominus Jordanus1 de Nendorp, dominus Henningus dictus Dives, dominus Busso de Cerwist filius domini Wyperti, dominus Hermannus de Randow, dominus Thidericus2 de Cerwist milites, Hinricus Grubani, Waltherus quondam advocatus, Hinricus de Mordiz, Conradus Bernyer, Johannes Advocati, et quam alii fide digni. Datum Cerwist, anno Domini mo.co.co.co.iiijo, in vigilia ascensionis Domini.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Siegel des Ausstellers. - 1. Orig. nur: Jor. - 2. Orig. nur: Thi.


81.

1304. Mai 7. (Ascharien.) Graf Otto I von Ascharien verleihet den Schmieden zu Aschersleben einen Innungsbrief.

Ne ea, que aguntur in tempore, simul cum fluxu temporis evanescant, necesse est, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps in Anehalt universis audituris presencia seu visuris volumus esse notum et presentibus publice protestamur, quod fabris universis civitatis nostre Ascharie libertatem, que a vulgo dicitur inninghe, dedimus in hunc modum, videlicet ut tribus vicibus in anno in ipsorum matutinali colloquio, quod vulgariter vocatur morghensprake, compareant coram magistro nostro fori, qui dicitur marcketmeyster, cui excessus, quos ininvicem habuerint, emendabunt. Statuimus etiam dictis fabris consilio civium accedente, quod de communi babbato duo denarii tantum et de babbato dextrarii tres ab eisdem fabris recipiantur. Quod si excesserint, magistro fori predicto et civibus similiter emendabunt. Adicimus eciam, si predicti fabri inter se aliquas novas intenderent statuere constituciones, hoc de voluntate et consensu magistri fori ac civium predictorum facere tenebuntur. Quicquid vero in huiusmodi excessum fuerit fabros per predictos, hoc iterum magistro fori sepedicto et civibus dictis emendabunt. Ut autem hec donatio libertatis a nobis nostrisque heredibus inviolabiliter observetur, presentem litteram dedimus et nostro sigillo iussimus communiri. Testes etiam huius sunt: strennui viri Henninghus et Bůrchardus fratres dicti de Monte, Albertus de Monte, Otto Gogravius, Allexander Stumpo milites, famuli vero Heynemannus camerarius, Arnoldus de Gersleve, Gherrardus Swaf, Heinricus de Curia, Heynricus Ghernodi, et quam plures alii fide digni. Datum anno Domini mo.ccco quarto, in ascensione Domini.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 55. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_055.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)