scilicet sancti Ciriaci, ac universo examini nostro in modum elemosine atque donacionis inter vivos legatas non minus pie quam devote ita, ut ex nostro annuo ac certo
proventu aut triginta Aschariensis monete censu solidorum personis singulis iam dicte
ecclesie utriusque sexus, canonicis atque capellanis solidum unum, campanariis quoque
geminis una cum clavigela sive hostiaria vel omnium famula solidum tantum, residuumque
citra completum prefatorum solidorum numerum in subsidium egenorum ac alios pios
usus in vigilia beati Martini annuatim absque ulla dilacione seu distinctione aut condicione necnon omni questione cessante dispensando distribuendo, quantocius celeraria nostra quacumque seu procuratore mediante, pro annuo censu penitus persolvere studeamus, eciam ut iuste, congrue ac pie reconpensacionis gracia dignis solempnibus necnon
annuis defunctorum suffragiis obitus felicis recordacionis venerabilis domine Mechtildis,
illustris principis beate memorie domini Heynrici de Anhalt, comitis Ascharie, relicte
necnon abbatisse in Gernrode, anniversarium officiosissime, decentissime ac studiosissime
peragamus. Ut igitur hec in perpetuum valitura permaneant, scriptis presentibus eadem
cum domine nostre Ermgardis Dei gratia abbatisse atque nostri collegii sigillorum munimine fecimus roborari. Testes huius donacionis ac nostre protestacionis sunt: dominus
Fredericus de Slaynstede, dominus Halto plebanus in Achterstede1, dominus Conradus
Wlle, Heynricus de Gernrode, Theodericus de Sedorp, atque alii eiusdem ecclesie et
ville quam plures fide digni.
Datum in Vrose, anno Domini mo.ccco.vo, pridie Idus Octobris, in die sancti Kalixti pape et martiris.
1305. October 31. Halberstadt. Bischof Albrecht I von Halberstadt bekundet den Verkauf der Mühle Wisseribbe (Gross-Wirschleben) an Wipert Dus und dessen Sohn und Oheim seitens des Klosters Hecklingen.
Albertus Dei gratia Halberstadensis ecclesie episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui est omnium vera salus. Ne ea, que geruntur in tempore, simul labantur cum lapsu temporis, expedit ea scripturarum testimoniis illustrari. Noverint igitur universi presentem paginam inspecturi, quod honorabilis vir dominus Fredericus prepositus necnon Zacharia priorissa ecclesie sanctimonialium in Hekelinge de consensu et voluntate conventus earum1 quoddam molendinum, quod dicitur Wisseribbe, domino Wiperto militi dicto Dus recepta ipsius pecunia dimiserunt seu vendiderunt sub hac forma, quod idem miles cum Wiperto filio suo necnon Thiderico patruo ipsius, quamdiu aliquis ipsorum vixerit, cum omni iure, quo ipsa ecclesia possederat, possidebit, predictus vero miles de ipso molendino suis temporibus singulis annis tres choros hyemalis frumenti predicte ecclesie tenebitur ministrare, post obitum vero sepedicti domini Wiperti militis quicumque predictorum, scilicet Wiperti et Theoderici, in possessione ipsius molendini fuerit, tres choros ipsius frumenti nomine pensionis et unum chorum eiusdem
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 75. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_075.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)