duodecim mansorum sitorum in Herrekestorp et omnium attinencium eorundem
cum omni iure et consuetudine1, quocunque nomine censeantur, que ad nos videbatur2 ex
paterna hereditate transisse, libere et quiete cum omni utilitate et consuetudine, exempta
ab omni alieno dominio perpetuo possidenda. Dictorum autem mansorum proprietas
Quedelingburgensi ecclesie pertinebat, a qua etiam possessi fuerant a tempore, cuius
memoria non existit. Resignamus igitur et renunctiamus omnibus et per omnia, que in
prescriptis mansis vel eorum attinentiis habuimus vel habere videbamur, litteras per
presentes facientes plenam warandiam omnium premissorum, cum requisiti fuerimus a
monasterio vel a fratribus memoratis. Et ut hec a nobis acta et ordinata firmitate perpetua vigeant, presentem litteram de hoc confectam sigillo nostro et subscriptis testibus
iussimus communiri. Testes autem sunt et presentes fuerant: Bertrammus scriptor noster, dominus Johannes de Erkesberg, Hinricus marscalcus, Ekkehardus Stamere, Allexander Stumpe milites nostri, Hinricus camerarius, Arnoldus de Jersleve, Hinricus de
Quenstede famuli nostri, et plures alii fide digni.
Datum Ascharie, anno Domini mo.ccco. quinto, in crastino beati Nicolai.
1305. Heinrich und Dietrich, Besitzer des Schlosses Waldeser, bewidmen das Frauenkloster Plötzke mit anderthalb Hufen Landes zu Mörlitz.
Nos Heinricus et Thidericus milites, possessores castri Waldeseher, omnibus hanc literam inspecturis salutem in perpetuum. Cum pium habeamus desiderium super his omnibus promovendis, que ad cultum Dei pertinere poterunt ampliandum, utile et rationi conveniens iudicamus, ut eadem scripta testimonia faciamus firmiter roborari, ne processu temporis oblivionis caligine, accedente malorum ingenio, infringi valeant aut mutari. Notum siquidem esse volumus universis Christi fidelibus, quod nos de consensu heredum nostrorum et voluntate libera unum mansum cum dimidio in Moerlicz et pratum cum area, si qua sunt, ad ipsos spectantia ob remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum defunctorum, scilicet et patris et matris, filiorum nostrorum et uxorum Gerdruten et Walpurgen, tali conditione, ut heredes nostri in eodem monasterio existentes seu adhuc filie nostre vel filie filiorum venientes unum chorum tritici percipiant annuatim, donavimus monasterio sanctimonialium in Ploeczke perpetuo possidenda1. Ut autem hec nostra donatio robur obtineat perpetue firmitatis, predicto monasterio2 dari fecimus in testimonium presentem paginam sigillorum nostrorum munimine roboratam. Anno Domini m.ccc.v.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 79. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_079.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)