domini Theoderici de Landesberc marchionis, de ipsius consensu benivolo atque
grato nobis donavit in villa dicta Trenowe decem marcas censuales ad tempora nostre
vite sine omni erroris scrupulo inviolabiliter possidendas tali condicione interiecta, quod
post obitum vite nostre dicte decem marce vacare debent et revolvi ad claustrum Wyzenvels sancte Clare omni semota contradictione nostrorum progenitorum seu heredum
et absque impedimento nostrorum successorum. In cuius rei evidens testimonium presens scriptum conscribi et donari fecimus nostri sigilli robore consignatum. Testes huius
facti sunt: illustris dominus Otto comes de Anehalt, dominus Meinherus burcgravius de
Misna; Conradus Knut, Albertus Knut, Bertoldus de Schydingen, Heinricus de Slatebach
et Heinricus de Kale milites, Tammo etiam miles de Haldeke, Hermannus de Haldeke, et
alii quam plures fide digni.
Datum anno Domini millesimo trecentesimo sexto, feria quinta in die beate Gertrudis virginis.
1306. März 20. Die Grafen Otto und Volrad von Valkenstein bewidmen das Marienkloster vor Aschersleben mit anderthalb ihnen von Eckard Stammer aufgelassenen Hufen Landes zu Klein-Wilsleben.
In nomine Domini amen. Ne ea, que aguntur in tempore, simul cum fluxu temporis evanescant, necesse est, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos Otto et Vulradus Dei gratia comites de Valkensten universis audituris presentia seu visuris volumus esse notum et presentibus publice protestamur, quod maturo prehabito consilio et de consensu et voluntate omnium heredum nostrorum proprietatem unius mansi et dimidii siti in campo Minoris Wilsleve cum curia adiacente dedimus ecclesie sancte Marie virginis extra muros Ascharie principaliter propter Deum et ad petitionem precum strennui militis Echardi dicti Stamern, qui pheodum eorundem bonorum nobis libere resignavit, cum omni iure, quo nos dictam proprietatem possedimus, perpetue possidendam. In cuius rei evidentiam presens scriptum dedimus et nostrorum sigillorum munimine iussimus communiri. Testes huius rite1 donationis sunt: Theodericus Vizzenhagen, Heynricus de Hoyem, Albertus de Asmersleve, Otto Gogravius, Allexander Stumpo, Hermannus de Bornekere milites, famuli vero Heynricus Stameren, Arnoldus de Gersleve, cives Ascharienses Bernardus Vromoldi, Fredericus de Radesleve, Heynricus Wizstok, et alii quam plures clerici et laici fide digni. Datum anno Domini mo.ccco.vjo, in dominica, qua cantatur Judica me Deus.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 84. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_084.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)