Seite:DE CDA 3 091.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


136.

1307. Januar 6. Propst und Convent des Klosters Hecklingen kaufen von ihrem Schenken Heinrich zwei Hufen Landes zu Heteborn.

Nos Fredericus Dei gratia prepositus ecclesie in Hekelighe necnon Zacharia priorissa totusque conventus cenobii eiusdem omnibus presens scriptum intuentibus orationes in Domino cum salute. Ne ea, que geruntur in tempore, cum lapsu temporis simul labantur, expedit, ut in scripta publica redigantur. Hinc est quod nos Fredericus iam dictus seu Zacharia priorissa una cum conventu memorato notum fore desideramus, quod nos bona quedam sita in campo Heteborn, scilicet duos mansos, a quodam milite famoso dicto Hinrico pincerna ecclesie nostre comparavimus rita1 et racionabili emptione. E quibus bonis Gertrudis sanctimonialis nostra consoror dicta de Hosterwik singulis annis tollet tres fertones Stendallensis argenti in usus ipsius ad tempora vite sue convertendo. Post mortem vero dicte Gertrudis, ut eius memoria pro eis iugiter habeatur in beate virginis unico filio commendata, tunc hii tres fertones cedent in solacium communitati sanctimonialium in Hekelighe absque omni ambiguitate et contradictione libere et solute perpetuo possidendos1. Ut ergo huiusmodi racio stabilis et inconvulsa permaneat, presens scriptum exinde confectum sigillorum nostrorum munimine in evidens testimonium duximus roborandum. Testes huius rei sunt: sacerdotes Fredericus quondam prepositus dictus de Kocstede et Tehodericus plebanus in Gansevorde, et alii quam plures fide digni.

Actum et datum anno Domini mo.cococo. septimo, in sancto die epiphanie Domini nostri salvatoris.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit den an Pergamentbändern hängenden, wohlerhaltenen Siegeln des Propstes Friedrich (II. Taf. X. 4) und des Hecklinger Conventes (II. Taf. IX. 2). - 1. So im Orig.


137.

1307. Januar 21. Magdeburg. Günther von Schwalenberg, Domschatzmeister von Magdeburg und Pfarrer zu Burg, erlaubt in Gegenwart Siegfrieds von Anhalt dem Heiligengeist-Hospitale in Burg, einen eigenen Geistlichen zu halten.

--- Testes huius rei sunt: Gevehardus de Lindowe archidiaconus in banno Calve, Otto de Brezna cellerarius, Gevehardus de Querenvorde, Siffridus de Anhalt camerarius, nostre ecclesie canonici; Henningus de Bardeleve, Thilo marscalcus, Heino de Rodense, Johannes de Louborch dictus borgravius, milites, et quam plures alii fide digni.

Actum et datum Magdeburch, anno Domini mo.ccco.vijo, in die beate Agnetis virginis.

Nach dem Original im Stadtarchive zu Burg vollständig gedr: Riedel cod. dipl. Brand. I. 10. 455.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 91. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_091.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)