Seite:DE CDA 3 100.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


nos Ericus de Gatersleve dictus de Vrose universis audituris seu visuris volumus esse notum et presentibus publice protestamur, quod maturo prehabito consilio et de consensu et voluntate Theoderici et Erici filiorum nostrorum dilectorum et omnium heredum nostrorum ecclesie sancte Marie virginis extra muros Ascharie et domine abbatisse necnon toti conventui ibidem proprietatem dimidii mansi siti1 in campo Wilsleve dedimus cum omni iure et attinenciis, quibus nos dictam proprietatem possedimus, perpetuo possidendam. Ut autem hec donatio firma et inconvulsa in perpetuum perseveret, presentem litteram dedimus et nostro sigillo fecimus communiri. Testes huius rei sunt: dominus Heynricus prepositus predicte ecclesie nec non plebanus civitatis Ascharie ac strennui milites dominus Burchardus de Monte, dominus Otto Gogravius, famuli vero Tylo trans Aqua, Heynricus filius domini Gernodi; cives Ascharienses Tylo ex Angulo, Albertus de Scirstede, et alii quam plures fide digni.

Datum anno Domini mocococo.vijo, quinto Idus Augusti, in vigilia Laurentii martiris.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Siegel des Ausstellers. - 1. Orig: sito.


149.

1307. August 17. Hecklingen. Propst Friedrich von Hecklingen kauft für sein Kloster von Heinrich dem Schullehrer, dem Bruder des verstorbenen Propstes Heinrich, zwei Hufen Landes zu Neindorf.

Que geruntur in tempore ne simul labantur cum lapsu temporis, necesse est ea scripture testimonio perhennari. Sciant ergo presentes et posteri, quod nos Fredericus prepositus sanctimonialium in Hekelig duos mansos in campo Nendorp sitos ad usus nostri conventus redemimus a Hinrico scolare, quos dominus Hinricus quondam prepositus, nunc pie memorie, sibi et eidem Hinrico scolari, fratri suo, ex propriis denariis a quodam honesto famulo Wedegone dicto de Frakeleve comparavit cum omni iure et omni fructu sue vite temporibus possedendos. Post obitum vero ipsorum, videlicet domini Hinrici quondam prepositi, qui dudum obiit bone memorie, et Hinrici scolaris, fratris sui, predicti duo mansi cum omni iure et utilitate cederent conventui nostro memorato. Nunc autem sepefatus Hinricus scolaris, qui superest vivens, pro quadam pecunia hos duos mansos et quidquid in eis iuris aut fructus habuit, libero arbitrio nostro conventui resignavit sine omni contradictione perpetuo possidendos omni cum iusticia et profectu. Et ne istud ab aliquo in posterum infringatur, ad petitiones sepefati Hinrici scolaris ego Fredericus quondam plebanus in Kocstede et Hermannus plebanus in Bornekere et Rodolfus miles dictus Dorre, manens in Bornekere, puplice protestamur et, quia ante nominatus Hinricus scolaris munimine proprii sigilli caret, ego Fredericus et Hermannus sacerdotes cum Rodolfo milite ante nominati presens scriptum inde confectum, ne aliquis infringere presumat aut contradicat, sigillorum nostrorum appensione duximus muniendum. Testes huius rei sunt: Hinricus sacerdos dictus de Hohem, Tehodericus plebanus in Ganssevorde, Johannes de Calvis simplex sacerdos, et alii quam plures fide digni.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 100. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_100.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)