in Domino karitatem. Justis petentium desideriis facilem nos prebere decet assensum
et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente conplere. Eapropter
devotis vestris supplicationibus inclinati iura et privilegia, donationes, libertates, immunitates et exemptiones vobis et ecclesie vestre per bone memorie dominos Johannem
et Albert um fratrem eius, duces Saxonie, pia liberalitate concessas ac deinde per inclite recordationis dominum Rodolfum regem Romanorum illustrem ac pie memorie dominum Conradum archiepiscopum Magdeburgensem, predecessorem nostrum, approbatas et etiam confirmatas, prout in eorum litteris patentibus nobis exhibitis2 vidimus
apertius contineri, gratas et ratas habentes in omnibus ac singulis suis articulis in eis
contentis auctoritate presentium confirmamus et etiam innovamus ac presentis scripti
patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre confirmationis,
innovationis paginam infringere aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Mauricii et sociorum eius se noverit incursurum.
Datum Magdeburg, anno Domini millesimo cococoxo, vjo Kalendas Augusti.
1310. September 4. Die Schenken von Neindorf und der Knappe Friedrich von Gernrode verkaufen dem Kloster Adersleben anderthalb Hufen Landes zu Adersleben.
Nos Jordanus miles pincerna de Neindorp, Fridericus famulus de Gerenrode, Jordanus et Joannes, predicti Jordani filii, recognoscimus tenore presentium lucide protestantes, quod ecclesie sanctimonialium in Adesleve vendidimus mansum cum dimidio sitos in campis Adesleve pro summa pecunie quadraginta marcarum argenti Stendaligensis conditione tali adiecta, si proprietatem predictorum bonorum prefate ecclesie possumus ordinare. Quod si facere non poterimus ante festum beate Walburgis nunc venturum, prefatam pecuniam memorate ecclesie eodem die, quo receperimus, circulo anni prius revoluto reddere promittimus data fide. In huius rei testimonium nostrum sigillum presentibus est appensum.
Datum anno Domini mo.ccco.xo, sexta feria ante festum nativitatis beate Marie virginis.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 141. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_141.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)