Seite:DE CDA 3 146.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


et presentibus resignamus iam dicto nunc domino Ottoni comiti de Anehalt nostro ac dilecti patrui nostri Gumperti, filii pie memorie quondam Tiderici de Gatersleve dicti Rammedore, nomine, qui Gumpertus, quamvis adhuc sit minor annis, tamen dictam resignationem, cum ad annos legitime etatis pervenerit, ratam habebit et gratam, promittentes scilicet insuper oretenus et manuali fide nostro et predicti Gumperti, patrui nostri, nomine ad manus prepositi, decani atque capituli ecclesie sanctorum Simonis et Jude in Goslaria, quod nihil nobis iuris in advocatia predictorum hominum et bonorum de cetero vendicabimus nec debemus nec volumus vendicare, nec ipse Gumbertus sibi debebit de cetero vendicare. Pro quibus recepimus triginta et sex marcas puri argenti. Testes et fideiussores huius rei sunt: domini Rudolphus de Nien-Gatersleve, Gumpertus de Alsleve, Henricus pincerna de Alvensleve, Alvericus frater ipsius atque Jordanus de Neindorp milites, et Jordanus famulus, filius1 dicti domini Jordani, et alii quam plures fide digni. In quorum evidentiam nos prenominati sigilla nostra presentibus duximus apponenda.

Actum et datum anno Domini mo.ccco.xo, feria tertia proxima post Lucie.

Aus dem Adersleber Copiale (no. CXXXV) im Staatsarchive zu Magdeburg. - 1. Mspt: filii. - Eine mit dieser fast wörtlich übereinstimmende Urkunde, datiert anno Domini mo.ccco.xjo, feria tertia proxima post Lucie (also 1311. December 14) findet sich in demselben Copialbuche. - Im Regest bei Kunze Kl. Adersleben p. 42.


224.

1310. December 15. Rudolf von Neu-Gattersleben, Gumpert von Alsleben, Heinrich Schenk von Alvensleben, dessen Bruder Alberich, sowie Jordan der Ä. und Jordan d. J. von Neindorf bekunden die in no. 223 enthaltene Resignation der Vogtei in Adersleben und Hedersleben an den Grafen Otto II von Anhalt zugleich mit deren Verkauf an das Stift S. Simonis und Judae zu Goslar.

Omnibus presentes literas inspecturis nos Rodolphus de Nien-Gatersleve, Gumpertus de Alesleve, Henricus pincerna de Alvensleve ac Alvericus frater ipsius nec non Jordanus de Neindorp milites, et Jordanus famulus, filius dicti domini Jordani, cupimus esse notum, quod viri strennui Hericus de Gatersleve miles nec non Hericus et Johannes fratres dicti de Wulwesbergck ac Gumperti1 iuvenis, filii bone memorie quondam Tiderici dicti de Gatersleve dicti Rammedore, nomine receptis triginta sex marcis puri argenti resignaverunt et resignant omne ius, quod habebant vel habent vel eis et dicto puero Gumperto competere posset forsitan in futurum in advocatia super hominibus et bonis sitis in campis et villis Adesleve et Hedesleve spectantibus ad ecclesiam beatorum apostolorum Simonis et Jude in Goslaria, illustri principi domino Ottoni nunc comiti2 de Anhalt, a quo et suis progenitoribus predicti Ericus miles, Ericus, Johannes ac Gumpertus et eorum progenitores habuerunt, tenuerunt et tenere debebant in pheodo dictum ius, renunciantes omni iuri, quod ipsis Erico militi, Erico et Johanni fratribus ac Gumperto predictis competit, competebat vel posset competere forsitan in futurum, ita etiam, quod nec ipsi nec puer, licet adhuc minor annis, quicquam sibi iuris in advocatia dictorum hominum et bonorum de cetero aliqualiter vendicabunt et quod dictus

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 146. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_146.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)