Seite:DE CDA 3 208.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


testium roborarent et litteris autenticis cum sigillorum appensionibus approbarent. Hinc est quod tenore presencium publice recognoscimus protestantes, dominam Juttam relictam quondam Richardi de Vrose quadam pietate motam1 dimidium mansum in villa Quenstede cum omni iure et proprietate, sicut patet per litteras nobilis domini Ottonis de Valkenstein super hec confectas, venerabili collegio sanctimonialium in Meringe comparasse sub hac forma, videlicet ut venerabilis domina Mechtildis dicta abbatissa, soror domine supradicte, et Mechtildis filia eiusdem, sanctimoniales monasterii prenarrati, censum iam dicti dimidii mansi annis singulis ad usus suos colligant libere conservando et post vie universe carnis ingressum religiosissime domine Mechtildis abbatisse et Mechdildis prefatarum2 ad infirmitorium dominarum pro ampliori solatio infirmarum, prout prenotate domine assignarunt, pertinebit perpetuo possidendo. Ut igitur huiusmodi donatio vigorem inviolabilem valeat conservare, presentem litteram super hoc confectam nostri sigilli munimine una cum appensione sigilli sepe dicte domine Mechtildis abbatisse in Meringen dedimus roboratam. Testes huius rei sunt: Ernestus prior in Meringen, frater Hinricus rector curie, frater Thilo textor, Gerhardus et Richardus fratres ibidem, et alii quam plures clerici et layci fide digni.

Datum anno gratie mo.ccco. sexto decimo, in die omnium sanctorum.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit den an braunseidenen Schnüren hängenden Siegeln des Ausstellers und der Aebtissin Mechtildis. - 1. Orig: mota. - 2. Orig: prefatis.


319.

1316. November 19. Magdeburg. Erzbischof Burchard III von Magdeburg verkauft zum Zweck der Ausführung des von Heinrich, dem Propste des Marienklosters zu Ascharien, gemachten Testamentes dem Nicolaistifte zu Magdeburg Güter zu Löpening und Kammersdorf.

Borchardus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus universis, ad quos presentes littere pervenerint, salutem in Domino sempiternam. Dilecti nobis decanus et capitulum ecclesie sancti Nicolai Magdeburgensis significare curarunt, quod bone memorie quondam Hinricus prepositus sanctimonialium in Ascharia, eorum canonicus, in testamento suo executoribus eiusdem testamenti sui commisit, quod de bonis ab eo relictis in ecclesia sancti Nicolai predicta beneficium quoddam de novo deberet institu et quod etiam inter canonicos et vicarios ac scolares chorales ibidem certa denariorum portio certis temporibus pro anime sue remedio deberet distribui, sicut in eiusdem testamenti sui serie dicitur plenius contineri. Unde nobis idem decanus et capitulum cum instantia supplicabant, quod de bonis nostris in tantum in dictam ecclesiam sancti Nicolai transferre curaremus, quod de eis commode fieri posset predicti executio testamenti. Nos itaque causa petitionis premisse benigne pensata et super ea tractatu prehabito diligenti et capituli nostri accedente consensu quinque mansos sitos in campis ville Loepeninghe cum allodio deserto et duabus areis annuatim solventibus sedecim pullos pro centum quinquaginta marcis, item unum mansum in Kamerstorp solventem annis

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 208. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_208.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)