Seite:DE CDA 3 218.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


334.

1317. April 13. Abt Konrad von Sittichenbach und die Aebtissin Mechtildis von Mehringen bezeugen die Schenkung von Besitzungen in Drohndorf seitens des Mehringer Conventuals Dietrichs des Webers an die dortige Weberei unter der Bedingung, dass letztere die Nonnen in Schuhwerk erhalten soll.

Frater Conradus dictus abbas in Sychem nec non Mechthildis dicta abbatissa totusque conventus sanctimonialium in Meringe universis presentes litteras visuris seu audituris salutem in eo, qui est omnium vera salus. Prudentum virorum provida consideratio stabilivit, ut quidquid in suis factis firmiter permanere decrevissent, scripti serie vel vive vocis testimonio roborarent. Notum igitur esse volumus tam presentibus quam futuris, quod frater Theodericus dictus textor, conventualis in Meringen, unum mansum et quandam curiam cum dimidia vinea in campis et in villa Drondhorp cum omnibus suis pertinentiis officio suo comparavit, sub hac forma videlicet, ut quicumque ab hoc tempore et inantea fuerit textor, de predictis bonis sanctimonialibus venerabilis collegii prenominati annis singulis in calciis debeat providere, ambiguitate qualibet postposita et remota. Ut autem huic contractui vigorem valeat inviolabilem conservare, presentem paginam super hec confectam sigilli nostri munimine una cum appensione antedicte domine Mechtildis abbatisse sigilli prenarrato textori dari iussimus roboratam, fidelius itaque mandantes sub pena panis et aque singulis quartis et sextis feriis districte precipiendo, ne quis Dei timore postposito prior seu rector curie ceterique conversi sepedictum Textorem in predictis valeant contristare. Actum et datum anno Domini mo.cococo. septimo decimo, Idus Aprilis.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: an Pergamentbändern angehängt: a) das Siegel des Ausstellers, b) dasjenige der Aebtissin von Mehringen (II. Taf. XIII. 4).


335.

1317. April 18. Graf Bernhard II von Anhalt überträgt für das Schloss Hoim dem Stifte Quedlinburg das Dorf Ihlewitz bei Sandersleben und empfängt dasselbe von der Aebtissin von Quedlinburg als Lehen zurück.

Bernardus Dei gratia comes Ascharie et princeps in Anehalt universis Christi fidelibus, ad quos presentes littere pervenerint, salutem et sinceram in Domino karitatem. Ne ea, que perpetuis debent tytulis refulgere, ullam inficiacionis aut oblivionis caliginem patiantur, industria consuevit humana scripturarum declaratione et sigillorum autenticorum testimonio ipsa firmiter roborare. Hinc est quod ad universorum Christi fidelium tam presencium quam futurorum noticiam pervenire cupimus presentibus publice profitentes, quod cum venerabilis domini nostri Alberti episcopi Halberstadensis, fratris nostri dilecti, consensu benivolo et expresso villam quandam dictam Ylewyz, sitam

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 218. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_218.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)