Seite:DE CDA 3 229.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


est et nichil est in humana conditione, quod perpetuo stare possit, necesse videtur esse et est, ut ea, que geruntur, testium et scripture recipiant munimentum. Noverint igitur omnes et singuli, quibus nosse fuerit oportunum, quod nos consensu et voluntate coheredum nostrorum et precipue filiarum olim illustris principis domini Ottonis de Anehalt, patrui nostri bone memorie, et omnium aliorum, quorum consensus requirendus fuit, in omnibus accedente proprietatem unius mansi siti in campis ville Maioris Quenstede, quem quidem mansum strennuus miles Johannes dictus Cregendorp a prefato Ottone patruo nostro et a nobis tytulo tenuerat1 pheodali, resignatione prius ab eodem in manus nostras facta, discreto viro domino Conrado de Winnigestede canonico ecclesie Halberstadensis, capellano nostro ac servitori dilecto, ac strennuo militi Ludolfo de Winnigestede, fratri eiusdem, propter diversa servitia et obsequia per eundem Conradum nobis exhibita et inpensa damus, concedimus et donamus cum ea sollempnitate, que consuevit in huiusmodi donationibus observari et sicut eundem mansum tamquam nostrum proprium antedictus Otto olim princeps in Anehalt bone memorie et nos iam multo tempore possedimus, in Conradum et Ludolfum prefatos per presentes transferimus proprietate perpetua possidendum cum advocatia ac universis pertinentiis suis et integritate qualibet, tam in campis quam in villis et in pascuis, liberum inquam et solutum ab omnibus servitutibus, angariis et oneribus universis, obligando nos presentibus litteris Conrado et Ludolfo antedictis, quod ipsos ac quoslibet, in quos predictum mansum transtulerint, quoquomodo in possessionibus et proprietatibus supradictis warandabimus, prout eosdem loco et tempore iure tenebimur warandare. Volentes etiam eisdem ad plenum cavere fideliter, sicut decet, pro puellis predictis filiabus sepedicti domini Ottonis patrui in annis minoribus constitutis, Conrado et Ludolfo prenotatis et quibuslibet possessoribus dicti mansi data fide promittimus per presentes, quod, quandocumque predicte puelle ad etatem legitimam pervenerint, huiusmodi donationem nostram gratam et ratam habebunt post tempus etatis legitime, quando super hoc fuerimus requisiti. Testes huius rei sunt: Bethemannus de Hoyem, Thileko de Warmstorp, Hermannus dictus Grudding, Fredericus Leo, Conradus de Allingheborch milites; Cesarius plebanus in Berneborch, Nicolaus notarius noster, et quam plures alii clerici et layci fide digni. In quorum omnium et singulorum evidentiam pleniorem sigillum nostrum presentibus duximus apponendum.

Datum et actum Berneborch, anno Domini mo.ccco.xvij, in vigilia beati Laurentii martiris.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an grünen und rothen Seidenfäden hängenden Reitersiegel des Ausstellers (II. Taf. V. 3). - 1. Orig: tenuerant. - Im Auszuge bei Pfeffinger Vitriar. illustr. II. 527.


351.

1317. August 29. Johann von Plotho bewidmet das Marienkloster vor Aschersleben mit zwei von dem Grafen Bernhard II von Anhalt zu Lehen gehenden Hufen Landes zu Lenz, nachdem er sie seinem Lehensherrn aufgelassen.

Nos Johannes dictus de Plothe omnibus Christi fidelibus, quibus nosse fuerit oportunum, cupimus fore notum, quod duos mansos sitos in villa et campo Lenz, quos quidem

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 229. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_229.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)