Seite:DE CDA 3 230.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


mansos Thydericus miles dictus Rof, quondam castrensis in Plozych1, a nobis iure tenuit pheodali et quos a domino Bernardo comite de Anehalt tenuimus, cum omni iure et utilitate, sicut dictus miles Rof bone memorie a nobis possedit, damus domine abbatisse et conventui sancte Marie extra muros Ascharie iugis temporibus possidendos. Protestamur etiam, nos dictos mansos cum omni fructu et utilitate dicto domino nostro comiti2 Bernardo voluntarie resignasse, qui etiam proprietatem ipsorum mansorum claustro sanctimonialium supradicto dedit, sicut in litteris inde confectis plenius continetur. Renuntiamus itaque in hiis scriptis omni actioni sive iuri, quod nobis aut heredibus nostris cedere posset in mansis primitus prenotatis. In cuius rei evidens testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Testes huius facti sunt: dominus Bernardus comes de Anehalt; Gumbertus de Alsleve, Conradus de Waldeser, Tylemannus de Warmestorp, Burchardus de Monte milites, Abeke de Arnstede, Hermannus de Reynstede, Conradus Spysere, et quam plures alii clerici et laici fide digni. Acta sunt hec anno Domini mo.ccco.xvijo, in die decollationis beati Johannis baptiste.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Siegel des Ausstellers. - 1. S. no. 260. - 2. Orig: comite.


352.

1317. September 29. Bernburg. Graf Bernhard II von Anhalt genehmigt und bestätigt die Schenkung des Aschersleber Bürgers Otto von Hakeborn an die Capelle des h. Nicolaus auf der Burg Ascharien, bestehend in Aeckern in der Altstadt Aschersleben, einem Weinberg daselbst über der Mühle und in einer Fischerei ausserhalb der Stadt.

Nos Bernhardus Dei gratia comes de Anhalt universis audituris presencia seu visuris volumus esse notum et tenore presencium publice protestamur, quod Otto de Hakeborn, civis in Ascharia, campos seu agros cultos in veteri urbe Ascharie et vineam sitam supra molendinum et piscinam extra muros ibidem1 cappelle sancti Nicolay in castro Ascharie ad vinum et luminaria conparanda suis denariis conparavit. Nos vero, precibus ipsius inclinati, propter Deum de consensu et voluntate heredum illustris Ottonis comitis Ascharie et principis de Anhalt, patrui nostri dilecti bone memorie, et ex parte ipsorum proprietatem vinee et agrorum sive camporum predictorum cappelle sancti Nicolay predicte ad vinum et luminaria conparanda, ut expressum est superius, dedimus et presentibus damus perpetuo possidendam, renunciantes omni iuri, quod nos cum heredibus patrui nostri predicti in bonis habuimus memoratis. Ut autem nostra donacio a nobis et a nostris successoribus, insuper ab heredibus predicti patrui nostri rata ac inviolabilis observetur, presentem litteram dedimus et nostro sigillo fecimus communiri. Testes eciam huius rei sunt: dominus Bethemannus cappellanus noster et dominus Conradus scriptor noster, ac strennui viri Ekehardus Stamer, Tylo de Warmesdorp, Hermannus2 Crůch, Fridericus Leo, Conradus Quest, Conradus de Allenbůrch milites, famuli vero Hinricus magister coquine nostre, Godeko de Wechinge, Henningus de Winninge et

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 230. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_230.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)