Seite:DE CDA 3 266.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


404.

1320. November 9. Coswig. Die Fürsten Albrecht II und Waldemar I von Anhalt bewidmen das Nonnenkloster zu Zerbst mit zwei Talenten aus der Münze daselbst.

In nomine Domini amen. Cum facta hominum tum propter memorie defectum tum propter vite exspirationem creberrime solent obfuscari, oportunum est, ut gesta hominum testimonio litterarum perhenniter conserventur. Eapropter nos Albertus et Woldemarus Dei gratia comites de Anahalt universis Christi fidelibus cupimus fore notum, quod ob divine remunerationis intuitum pariter et intimam dilectionem dominarum inclusarum intra muros civitatis Cerwest in ecclesia sancte Marie summo regi iugiter famulancium ipsis atque collegio earum cum consensu patrui nostri karissimi comitis Bernardi donavimus proprietatem duorum talentorum sitorum in moneta nostra Cerwest, que sibi iusto titulo emptionis ab Heningo Ungernen compararunt, libere et quiete perpetue possidenda. Ut igitur nostra donacio perpetue firmitatis robur obtineat, presentem litteram scribi fecimus munimine nostri sigilli roboratam. Testes huius perpetue donacionis sunt: dominus Conradus de Waldeshere, dominus Wipertus de Roslaw, dominus Ebele de Cerwest, dominus Hinricus de Scudere, dominus Ilmarus de Slanewiz, et quam plures fide digni.

Actum et datum Kozwik, anno Domini mocccoxxo, die dominico ante Martini.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Reitersiegel des Fürsten Albrecht (II. Taf. VI. 5). - Gedr: Beckmann H. d. F. Anhalt I. 229-230.


405.

1320. December 14. Halberstadt. Die Ritter Rudolf und Hintze von Freckleben verkaufen dem Stifte S. Marien zu Halberstadt zwei Hufen Landes nebst einer Curie zu Klein-Harsleben.

In nomine sancte et individue trinitatis amen. Rodolfus et Hinzo milites dicti de Vrekenleve universis Christi fidelibus presencia visuris seu audituris salutem in filio virginis gloriose. – – Eapropter ad omnium, quorum interest aut quibus nosse1 fuerit oportunum, noticiam deducimus per presentes, quod duos mansos sitos in campis Minoris Hersleve et unam curiam sitam in villa ibidem solventem dimidiam marcam usualis argenti annuatim quinquaginta marcis puri argenti pro vendicionis precio a discretis viris magistro Bertoldo de Werningrode et Olrico de Vrekenleve, fratre nostro, canonicis ecclesie sancte Marie Halberstadensis necnon Olrico de Voghelstorp, perpetuo vicario ibidem, acceptatis nobisque plenarie persolutis et conversis in utilitatem nostram, ab omni advocatia ac aliis peticionibus quibuscumque liberos et solutos appropriamus et donamus cum omnibus pertinenciis eorundem tam in villa quam in campis ecclesie sancte Marie prelibate et iure proprietario, sicut hactenus eos possedimus et in nos

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 266. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_266.jpg&oldid=- (Version vom 22.6.2023)