Seite:DE CDA 3 427.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

habere videbamur. Quare vos ad predictum dominum abbatem remittimus per presentes, ut eosdem quatuor choros ab ipso recipiatis eodem, quo a nobis ipsos tenuistis, titulo possidendos ipsique respondeatis tamquam vero domino de eisdem, absolvimusque tos a debito homagii aut cuiuslibet aiterius obligationis, qua nobis ratione supradicti feodi fuistis aut esse videbamini aliqualiter obligati. In cuius testimonium sigilla nostra pre- sentibus sunt appensa.

Datum Plozke, anno Domini m0.ccc°.xxxij0, vj Idus Januarii.

Aus dem Ilsenburger Copialbuche im gräfl. Stolbergischen Hauptarchive eu Wernigerode. — Gedr: Jacobs Urkdbch. v. Ilsenburg 201. — 1. Orig: attenus. — Vergl. no. 696 und 598.

598.

1332. Januar 10. Aderstedt. Ritter Bernhard von Nienburg lässt denen von Plötzke den Theil des Vogtkornes zu Aderstedt, mit welchem er von diesen belehnt war, zu Händen des Abtes von Ilsenburg auf und verkauft an letzteren einen Theil des genannten Vogtkornes.

In nomine Domini amen. Notum sit omnibus, quorum interest aut quibus nosse fuerit oportunum, qtiod ego Bernhardus de Nygenburch miles cum consensu uxoris mee ac filiorum meorum Johannis, Hinrici, Bernhardi et Arnoldi et omnium aliorum meo- rum heredum resignavi libere tertium dimidium chorum tritici, quod vulgariter voghet- korn nuncupatur, Bernhardo, Fredeheimo et Frederico, Rychardo et Ottoni1 fratribus de Plozeke ad manus venerabilis domini Dithmari abbatis et sui conventus in Ilsyneborch receptisque ab eodem abbate nomine sue ecclesie quindecim marcis cum dimidia Sten- daliensis argenti vendidi ipsi et sue ecclesie de predicto tritico duos choros tritici mihi annuatim solvi solitos in villa Aderstede et de mansis eiusdem ville, quos tenui in pheodo a dominis de Plozeke suprascriptis, in quorum proprietate ipsi cesserunt, domino abbati et suo conventui in Ilsyneburch memoratis misique ac mitto per has presentes litteras predictum dominum Dithmarum abbatem ac suum conventum necnon procuratores dicte Hilsyneburgensis ecclesie cum omni iure et utilitate ad perceptionem predictorum fruc- tuum duorum chororum tritici, qui mihi aut meis heredibus conpetunt aut possent con- petere in eisdem, in corporalem possessionem, nichil mihi iuris aut facti vel meis here- dibus sive posteris reservando, prebens et prebiturus ipsis dominis abbati et conventui supradictis iustam et veram warandiam, quando et quotiens et ubi fuero requisitus. Nosque Johannes et Hinricus necnon Bernhardus et Arnoldus, veri heredes et filii do- mini Bernhardi de Nygenburch militis, nostri patris, predictam venditionem, resignatio- nem et renunciationem de nostro consensu et etiam scientia factam approbantes et ratam et gratam perpetuo habentes, renunciamus una cum patre nostro domino Bernhardo predicto omni iuri et facto, quod nobis possemus in premissis duobus choris tritici an- tedictis aliqualiter vendicare, omnique contradictioni, recusationi, exceptioni vel defensioni, si quibus uti possemus de iure vel de facto ad premissa irritanda vel aliquatenus infrin- genda. In quorum omnium evidens testimonium et permanentiam perpetuam ego Bernhar- dus miles de Nygenborch supradictus pro me et meis filiis et aliorum omnium, quorum interesse poterit, nec non ad"1 maioris roboris firmitatem sigilli mei impressione com-

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 427. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_427.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)