Seite:DE CDA 3 448.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
628.

1333. November 26. Wurzburg. Kaiser Ludwig befiehlt den Bürgern von Aschersleben, den Grafen Bernhard III von Anhalt als ihren rechtmässigen Herrn anzuerkennen.

Ludowicus Dei gratia Romanorum imperator Semper augustus prudentibus viris consulibus ac universis civibus civitatis Ascherschleve, fidelibus suis dilectis, gratiam suam et omne bonum. Quamquam vos pleno iure spectabili viro Bernhardo comiti de Anhalde, Meli nostro dilecto, dudum in feodum contulerimus, vos tarnen ab eius obedientia dis- ceptantes episcopo Halberstattensi vos subiecistis in grande eius dispendium ac discrimen. Quare fidelitati vestre districte precipimus et mandamus, quatenus ab obedientia dicti episcopi recedentes dicto comiti obediatis tamquam vero vestro domino a nobis feodaliter investito, nisi dictus episcopus coram nobis legitimis edocuerit argumentis, vos sibi et non comiti pertinere supradicto, secus autem si feceritis, gravem nostre indignationis offensam vos noveritis incurrisse harum testimonio litterarum.

Datum Herbipoli, feria sexta post festum beate Katherine virginis, regni nostri anno vicesimo, imperii vero sexto.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: der Rückseite ist das grosse Majestätssiegel des Aussseilers in gelbem Wachse aufgedruckt, welches indess nicht un- bedeutend beschädigt ist. — Oedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I.489; hünig Rtichsarch. XI. 181: Milagii vind. Anhalt. 116; Götze hist. princ. Anh. 54. Vergl. Böhmer regg. Ludwigs d. B. no. 1586.

629.

1333. December 3. Würzburg. Kaiser Ludwig verträgt sich im Namen seines Sohnes, des Markgrafen Ludwig von Brandenburg, mit dem Grafen Günther von Lindau über die von letzterem bislang innegehabten Märkischen Pfandschaften.

Ludowicus Dei gratia Romanorum imperator semper augustus profitemur et re- cognoscimus publice per presentes, quod--nomine illustris Ludovici marchionis Brandenburgensis cum nobili viro Gunthero comite de Lindowe, fideli nostro dilecto, sie convenimus et tractavimus procurante et ordinante illustri Rudolfo duce Saxonie, principe et avuneulo nostro karissimo, quod prefatus filius noster eidem comiti de Lin- dowe dare, donare, tribnere et sine contradictione solvere debet Septem millia marcarum ponderis Brandenburgensis talibus pactis et conditionibus interiectis ac publice interven- tis, videlicet quod prefatus comes de Lindowe renunciare et restituere debet omnes literas, quas ab antiquis dive memorie marchionibus Brandenburgensibus super quibus- cunque obligationibus, castris, munitionibus, villis, servitiis, hominibus et universaliter bonis et rebus aliis quibuscumque habet1, ita quod ammodo contra prefatum filium no- strum marchionem Brandenburgensem prefato comiti de Lindowe nulla deineeps actio competere valeat atque possit.---

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 448. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_448.jpg&oldid=- (Version vom 18.2.2022)