Seite:DE CDA 3 464.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

narios debeat perpetuis temporibus nullo impedimento allegante de redditibus dicti altaris erogare et, quicumque vicarius eodem die missam celebraverit, eidem iüjm de- narios deputamus etc.

Aus dem Coswiger Copialbuche im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst. — 1. Fehlt im Mspt. — 2. Mspt. nur: Job.. — 3. So im Mspt. — Die Zeit der Ausstellung der Urkunde Hess sich nicht näher bestimmen.

653.

1335. März 2. Zerbst. Der Dechant Friedrich und das Capitel zu S. Bartholomäi in Zerbst dotieren in Gemeinschaft mit Johann von Leptow den Altar des h. Kreuzes in ihrer Kirche.

In nomine Domini amen. Universis Christi fidelibus presencia visuris et audituris ' Fredericus decanus totumque capitulum ecclesie sancti Bartholomei in Cerwist salutem in vero salutari. Ne res gesta post lapsum temporis a memoria hominum dilabatur, expedit acta hominum scriptis commendari autenticis1, ut ipsorum testimonio perpe- tuam optineant firmamentum. Noverint igitur tarn presentes quam futuri, quod pro honore et utilitate ecclesie nostre altare sancte crucis in ecclesia nostra, ad quod prio- ribus temporibus cappellanum conducere consuevimus, qui ipsum singulis diebus officiaret et honera eure in ecclesia nostra iam dicta supportaret, nunc redditibus specialibus dotare decrevimus et, ut speramus, in melius commutare. Sane discretus vir dominus Johannes de Leptowe, ecclesie nostre perpetuus vicarius, ad altare sancte crucis prefatum devocionem habens specialem ad dotationem ipsius unam marcam argenti Brandeburgensis annuatim perpetuo dandam a nobis pro undeeim marcis argenti eiusdem nobis bene persolutis et in utilitatem ecclesie nostre conversis comparavit. Ad quam quidem mar- cam nos propter supportanda honera infra scripta addieimus duas marcas argenti Bran- deburgensis annuatim, et sie in universo tres marce argenti iam dicti dicto altari sancte cru- cis perpetuo adiacebunt. Quas quidem tres marcas ei, quem ad sepedictum altare assumpse- rimus, dare tenebimur annis singulis, medietatem quidem in festo sanctorum Philippi et Jacobi et medietatem in festo sancti Martini episcopi et confessoris. Is vero, qui ad dictum altare sancte crucis assumptus a nobis fuerit, erit perpetuus vicarius ecclesie nostre, obedientiam faciet decano, frequentabit chorum, singulis diebus ipsum altare officiabit, leget ewangelium ad summam missam et, si requisierimus, visitabit infirmos, audiet confessiones, cantabit in organis, indicet festa diebus dominicis et proponet populo verbum Dei. Ut igitur supradicta dotacio firma permaneat nec ab aliquo in posterum irritetur, presentem cartulam desuper confectam donamus sigillo capituli ecclesie nostre roboratam. Testes huius sunt: domini Theodericus Büdeleri, Olricus de Wysmaria, Theodericus prepositus in Cozwich, Hinricus Prefecti, Conradus Pycht, Johannes de Ko- thene et Johannes de Bornum, canonici ecclesie nostre, et plures alii fide digni. Datum Cerwist, anno Domini m°.ccc°.xxx0. quinto, feria quinta ante dominicam, qua cantatur Invocavit, in qua eciam quinta feria dies habebatur nostri capituli generalis.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das an einem Pergamentbande angehängt gewesene Siegel ist verschwunden. — 1. Orig: attenticis.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 464. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_464.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)