Seite:DE CDA 3 491.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
694.

1338. April 30. Johann von Gatersleben bewidmet in Gegenwart des Grafen Albrecht II von Anhalt die Domkirche zu Magdeburg mit der Mühle und dem Dorfe Trebnitz.

In nomine Domini amen. Necessaria est rerum gestarum descriptio, ne posteri, oblivione moti, denegare valeant mera pietate priorum concessa et donata. Noverit igitur presens etas et sciat postera, quod nos Johannes de Gatirsleve miles ob omni- potentis Dei eiusque gloriosissimorum martirum Mauricii et sociorum eius reverenciam necnon in nostre nostrorumque progenitorum animarum omnium salutem ecclesie kathe- drali in Magdeburg proprietatem et directum dominium molendini in Trebenicz et allodii ibidem villeque eiusdem necnon omnium vinearum ad dictum Castrum Trebenicz perti- nencium--dedimus et sollempni donacione donavimus, damus et donamus per pre- sentes --. Testes huius sunt: magnifici prineipes et domini dominus Rodolfus dux

Saxonie, dominus Albertus comes de Anhalt, necnon honorabilis vir dominus Gherlacus de Honvels cantor ecclesie Magdeburgensis predicte, et strennui milites Henningus de Steynvorde, Ghevehardus de Spron, Johannes marschalcus et Ulricus de Osterowe, et quam plures alii fide digni. In premissorum evidens testimonium presens scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum.

Datum anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo octavo, in vigilia beatorum Philippi et Jacobi apostolorum.

Aus dem Original im Staatsarchive tu Magdeburg: das an einem Pergamentbande angehängt gewesene Siegel ist verschwunden. — Vergl. no. 464 und 479.

695.

1338. Mai 1. Fürst Bernhard III von Anhalt gewährt der Aebtissin Gertrud III von Gernrode die Befreiung ihres Hofes in der Neustadt Bernburg von allen Lasten und Abgaben.

In nomine Domini amen. Nos Bernhardus Dei gratia prineeps in Anhalt, comes Asschanye dominusque in Bernebürch ad universorum noticiam volumus pervenire, quod illustri circumspexione provide attendentes pia desideria ac multiplicia obsequia, que venerabilis domina Ghertrudis abbatissa secularis ecclesie Gherenrodensis nobis exhibuit et in antea studiosius exhibebit, eidem domine abbatisse meritorum ipsius optentu toti collegio canonicarum et saneto Cyriaco patrono dicte ecclesie Gherenrodensis libertatem curie, quam nunc possidet predicta domina Ghertrudis1 abbatissa in nova civitate Berne- bürch accedente pleno consensu nostrorum heredum donavimus et in presentibus erogamus volentes, quod dicta curia a quibuslibet exaetionibus, angariis, perangariis, talliis, vigiliis, quamdiu sepedicta domina Ghertrudis1 abbatissa ipsam inhabitando possidet vel etiam eius successores inhabitando tempore procedente possidebunt, libera sit penitus et exempta. Et ne posterioris nacionis levitas nostre donacioni detrimentum aggeneret et antedicta liber-

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 491. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_491.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)