Seite:DE CDA 3 547.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

carnalem copulam consummato prolem ex huiusmodi matrimonio proerearunt. Cum igitur ad ipsorum coniugum noticiam nuper pervenerit, quod ipsi inter se in quarta consanguinitatis linea ex utroque latere sunt coniuncti et, si divorcium fieret inter eos, gravia possent inde scandala exoriri, supplicari fecerunt humiliter dicti coniuges, eis per sedem apostolicam de oportuno remedio misericorditer provideri. Nos* igitur, cupientes ipsorum coniugum saluti anime providere et huiusmodi scandalis obviare, auctoritate domini pape, cuius penitentiarie curam gerimus, et de eius conmissione in talibus ge- neraliter nobis facta circumspectioni vestre committimus, quatenus, si est ita cum dictis coniugibus, quod impedimento huiusmodi non obstante in suo possint matrimonio licite remanere, auctoritate predicta misericorditer dispensetis prolem ex huiusmodi matri- monio susceptam et suscipiendam legitimam decernendo. Datum Avinione, x Kai. Julii, pontificatus domini Clementis pape vj anno tercio.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an rother Seidenschnur anhängenden, trefflich erhaltenen Siegel des Ausstellers. — 1. Der Plate für den Namen im Orig. nur durch Punkte bezeichnet — 2. Orig. zweimal: nos.

773.

1344 Juli 2. Heinrich von Bardeleben, Abt zu Nienburg, bewidmet den Convent seines Klosters mit Gütern zu Brockersdorf und Matelitz, welche bislang Konrad Quast und Bernhard von Nienburg zu Lehen getragen.

Hinricus Dei gratia abbas monasterii in Nyenborch omnibus et singulis has litteras inspecturis salutem. Universis et singulis, quorum interest, cupimus esse notum, quod . . . .' conventui nostro in Nyenborch donavimus damusque per presentes proprietatem tri um mansorum sitorum in campo Brockerstorp, quos dominus Conradus miles dictus Quest bone memorie a nostris predecessoribus et a nobis dinoscitur pheodali tytulo possedisse, quos vero mansos cum omni iure et utilitate, sicuti ipse habuit, dicto con- ventui nostro pro remedio anime sue liberaliter tribuens assignavit. Item sciatur, quod nos prefatus Hinricus abbas dictus de Bardeleve ob reverenciam gloriose virginis Marie ac beati Cypriani episcopi et martiris pro remedio animarum parentum, fratrum et sororum nostrorum damus et assignamus prefato ....1 conventui nostro unum mansum cum dimidio sitos in campo Matehz cum omni iure et utilitate, sicuti dominus Bernardus miles dictus de Nyenborch a nobis et nostris antecessoribus iure tenuit pheodali. Ut igitur dicte proprietatis nostre donatio perpetuis temporibus maneat inconvulsa, presentes litteras inde confectas dicto nostro conventui dedimus nostrorum sigillorum munimine roboratas.

Actum et datum anno Domini m0.ccc°.xliiij°, in die beatorum martirum Processi et Martiniani.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: die an Pergamentbändern an- gehängt gewesenen zwei Siegel sind verschwunden. — 1. Im Orig. Punkte.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 547. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_547.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)