Seite:Heyd RV 82.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

enim nos propterea excellentie vestre aliis suis beneficiis minime oblitos, ad omnia beneplacita seruicia semper fore paratissimos. Et sub sigillo eorundem omnium nostrorum nomine, VIa mensis Martii anno XVIIo.

Illustrissime Excellentie vestre

Humiles ac deditissimi Lige
Helvetiorum oratores.


Konzept im Staatsarchiv Luzern. Allgemeiner Abschiedband F, Fol. 215.


XX.
1518, Juni 25. Bestellung des Luzerners Gerold zum Agenten des Schultheissen Jakob von Hertenstein für das Herzogtum Mailand.

Nos Scultetus et consules urbis Lucernensis Lige Helvetiorum Alamanie superioris, presentium tenore fatemur ac omnibus et singulis notum fieri volumus, quod presentium datis coram nobis et in generali nostra solita congregatione comparuit nobilis et magnificus Scultetus noster senior videlicet dominus Jacobus de Hertenstein, proponens, qualiter magnifici domini mercatores magne societatis in Ravenspurg, de quorum numero ipse jam dictus proponens extat, sibi libere resignaverint omnia et singula credita in ducatu Mediolani et ibidem circa, que ipse a debitoribus omnibus et singulis exigere, petere ac recuperare debeat et in his agere uti cum rebus et bonis suis propriis, et quia prescriptus proponens ad hec agenda et perficienda personaliter comparere non valet, legitima occasione obstante, in suum verum et indubitatum procuratorem, factorem et exactorem creavit, nominavit et constituit ac presentibus creat et nominat discretum virum Geroldum nostre urbis Lucernensis nuncium juratum, ibidem presentem et omnia suscipientem, ad petendum, exigendum, recipiendum et jmbursandum omnia et singula

Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Heyd: Die grosse Ravensburger Gesellschaft. J. G. Cotta’sche Buchhandlung Nachfolger, Stuttgart 1890, Seite 82. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Heyd_RV_82.jpg&oldid=- (Version vom 1.8.2018)