Seite:Heyd RV 84.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Illustres, nobiles et magnifici viri et domini plurimum honorandi! His diebus nobis relatum est per nobilem et magnificum virum dominum Jacobum de Hertenstein, seniorem Scultetum nostrum, certasque alias personas lige nostre, qui participes sunt in societate mercatorum Ravenspurgi, qualiter spectabilis vir dominus Paulus Hinderofen, dicte societatis factor et procurator, a. d. vestris detineatur. Et ut intelligimus dumtaxat ea occasione, quod ipse nomine Societatis prescripte a Fuccariis quantitatem cupri emerit, quam et cum promptis peccuniis solvit; ultra hoc dominationes vestre pretendant summam pecuniarum ab ipso procuratore tanquam regi confiscatam exigere. Et quia certissimi sumus hanc summam Fuccariis jam prius solutam esse, miramur, quare factor prescriptus ad aliam solutionem molestetur. Qua de re d. v. rogamus ut hujusmodi procuratorem relaxare et lib[e]rum reddere velint, nec ulterius talem solutionem ab eo extorquere dignentur, quod si fit nobis gratissimum erit. Sed si secus fieret, uti tamen minime confidimus, dominationes vestras presentibus ammonemus, ne via facti hujusmodi pro (sic) procuratorem coartare sed tenore capitulorum nostrorum justiciam ab ipso capere, et quod justum fuerit in hoc se contentare velint, desuper responsum gratiosum a dominationibus vestris per presentem nuntium exspectantes, nosque dominationibus vestris plurimum recommendamus.

Ex urbe Lucernensi vigesima sexta mensis Januarii anno XXo

dominationum vestrarum
obsequiosi ac semper deditissimi
Scultetus et consules urbis Lucernensis.


Konzept im Staatsarchiv Luzern, Akten Mailand: Handelswesen.

Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Heyd: Die grosse Ravensburger Gesellschaft. J. G. Cotta’sche Buchhandlung Nachfolger, Stuttgart 1890, Seite 84. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Heyd_RV_84.jpg&oldid=- (Version vom 1.8.2018)