Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/35
|
XI.
Henricus Bebelius Justingensis Poeta Laureatus Mich. Humelbergio Ravenspurgensi S. d. Pridie quam tuus ad nos pater venit vir humanissime literae tuae ad me sunt delatae bibliophori cuiusdam negligentia diutius in Alpibus nostris Suevicis detentae: illas quam obviis manibus et hilare acceperim, quam tibi Sueviaeque nostrae sim gratulatus, quamque in amorem tui mirum sim in modum accensus, epistolaris angustia explicare non patitur. Verum satis superque testimonio illius rei tibi erit parens tuus charissimus, in quibus quidem literis relucet eruditio quaedam non vulgaris et exposita, sed rara et exquisita, summo dicendi artificio acrimoniaeque coniuncta. Addo graecas literas adeo latinis sententiis quadrantes, illarumque quasi vernaculam scribendi artem, ut ego quas vix primis labris attigi illarum nullam mentionem apud te audeam facere me hercule. Tu perge ut coepisti et in amicitia nostra cui liberaliter respondebo et in literis illis musicis, cogitaque te non tam ad propriam quam communem patriae salutem atque ornamentum natum, ut vel sero tandem Suevia nostra ab omni injuria oblivionis, ruditatis atque scriptorum malignitate vindicetur. De his alias plura. Nunc mihi iucundius nihil afferre potuisti atque denuntiare, quam Hieronymi Aleandri Germani eruditionis multiiugae gloriam et amplitudinem, eiusque bonam et honestam de me opinionem |
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 35. Digitale Volltext-Ausgabe in Wikisource, URL: http://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/35&oldid=1802497 (Version vom 4.05.2012)