Num tu quae tenuit diues Achaemenes
aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes
permutare velis crine Liciniae plenas aut Arabum domos?
Dum fragrantia detorquet ad oscula
ceruicem, aut facili saeuitia negat
quae poscente magis gaudeat eripi: interdum rapere occupat. Horat. Od. XII. L. II.[WS 1]
Scripsi Lipsiae. d. XIV Cal. Martii A.C. MDCCLXV[WS 2]
Lusit olim Anacreon, lusit Horatius, nec nos lusisse pudebit ludum
innocentem – dum res et aetas, et sororum fila trium patiuntur
atra – Eheu vero quam fugaces labuntur anni? – Iam linquenda
haec tellus, et placens Lipsia; neque dulce ridentium puellarum
vlla breuem dominum sequetur – Scilicet omnes eodem cogimur,
omnium versatur vrna: serius, ocuis, sors exitura, et nos in aeternum
exilium impositura cymbae. Dum igitur licet Amice
dilectissime, in rebus iucundis viue beatus, viue memor quam
sis aeui breuis – et quum sine amore iocisque nil est iucundum:
viuas in amore iocisque. Viue, vale. Si quid nouisti rectius istis,
candidus imperti: si non, his vtere mecum. C. B. Lengnich, Gedan.
Anmerkungen (Wikisource)
↑Aus: Q. Horatius Flaccus, Carmina 2,12 (der Text enthält einige Fehler)
↑Die Datumsangabe entspricht dem 16. Februar 1765.