Seite:DE CDA 1-3 413.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 413 —


elemosinarum oblationibus subvenire studuerit, is nimirum et alios pii laboris exemplo ad simile devotionis opus incitat et sibi retributionis eterne premium indubitanter con-parat. Noverit ergo tarn presens Christi fidelium etas quam secutura succedentium po-steritas, quod Walterus quidam, modicus quidem in persona et humilis apud Dominum, tarnen hominum iudicio non parvi meriti, iuxta illud: Contemptibilia mundi eligit Deus, ut fortia confundat, abiecto militie secularis cingulo, mundo cum suis pompis calcato, crucis Christi baiolus, gressum mentis in Deum dirigens, elegit sibi in semota silva in loco qui dicitur Aldenburc solitariam ducere vitam, fugiens inpedimenta et frequentia hominum, ut liberius vacare posset orationibus decursoque in loco iam dicto aliquanti temporis spacio, quoniam lumen in tenebris absconditum diu latere non potuit, cepit construere ibidem ecclesiam suo labore de bonorum hominum oblationibus in honorem Domini nostri Ihesu Christi et sancte'Marie semper virginis et beatorum martirum Ky-liani et sociorum eius partimque opere consummato nostram adiit presentiam, cum esse-mus in partibus Rheni fungentes legatione domini Cristiani venerabilis Maguntini archi-«piscopi, peciitque omni cum humilitate ac devotione, quatenus pro amore divino locum ipsum Deo dicatum, atrium videlicet cum ecclesia superedificata, consecrare voluissemus. Nos vero, nil tale ausu temerario presumentes, utpote in parrochia alterius dioceseos, nisi de consilio et permisso ecclesie Maguntine, in cuius obsequio maxime detinebamur, consuluimus ecclesie maioris prelatos super hoc verbo, videlicet Arnoldum maiorem pre-positum, Heinricum decanum, Sigefridum scolasticum, Hermannum cantorem, qui tunc vice et loco domini Maguntini fungebantur, consilio quorum et auctoritate freti, de con — sensu chorepiscopi domini Burcardi ecclesie sancti Petri prepositi, in cuius archidiaconatu locus ipse situs est, necnon et domini Heinrici ecclesie sancti Albani abbatis, legitimi investi-toris fundi, simulque permissione Lempfridi sacerdotis, in cuius parrochie terminis est, ecclesiam ipsam cum atrio attinente benediximus et consecravimus, hoc videlicet pacto et tenore, ut nullatenus aut baptismi aut sepulture usus ibidem celebretur, nisi forte eorum, qui conversi et professi loco ipsi deservire teneantur, neque conducticiis ipsorum, si de-cesserint, sepulture locus ibi concedatur, neu etiam famulantes inibi Deo aut circa atrium ecclesie aut infra circa ecclesie ambitum vel ad parrochias vicinas ferre presumant cruces suas propter concursum hominum, et quidquid laboraverint conmanentes illic infra terminos iam dicte parrochie de fructibus terre, sive in agris sive in vineis sive in hortis, tarn de pomis quam oleribus, sive in pratis sive in apibus sive in aliis animali-bus volatibus aut quadrupedibus, de his omnibus nichil excipientes bona voluntate et «ine murmuratione tarn ipsi quam succedentes sibi sepius dicte parrochie sacerdoti suis-que successoribus decimas exsolvant, eo inquam pacto, ne videremur parrochie Uli, sci-licet Brunne, aut sacerdoti suisve successoribus quicquam in quoquam derogare aut iu-sticias illorum oblimare, ecclesie consecrationem, collata prius sibi dote, ut ratio expe-tebat, debitis sollempnibus in Nonis Iunii conplevimus. Huius vero dotis auctores sunt Hubertus comes de Nasova et suus cognatus Walraven, qui quinque mansos tarn cultos quam incultos super altare et reliquias beatorum martirum Kyliani et sociorum eius ob-tulerunt in dotem ecclesie pro remedio et salute suarum parentumque suorum anima-rum. Ut autem predicta cuncta rata permaneant et inmobilia, presentem paginam placuit conscribi et sigilli nostri pariterque sigilli ecclesie beati Petri inpressione communiri testesque adhiberi, quorum nomina sunt hec: dominus Sigefridus Brandenburgensis epi-*scopus, Arnoldus maior prepositus, Heinricus decanus, Sigefridus scolasticus, Herimannus

53

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 413. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_413.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)