Seite:DE CDA 1-3 415.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 415 —


privilegia renovanda et bona earum, que sub nullo clausa erant privilegio, sub titulo privilegiorum annotanda decrevimus et ad hanc cautelam canonicos ecclesiarum nostra-rum sepe exhortando invitavimus. Unde Lodo decanus et canonici ecclesie beati Petri apostoli et sancti Nicolai confessoris ad nos venientes rogaverunt, ut piam predecesso-rum nostrorum actionem approbando nostro firmaremus privilegio. Itaque rationabili eorum petitioni gratum prebentes assensum, notum esse volumus universis tarn futuris quam presentibus, quod beate memorie venerabilis Adolgotus Magdeburgensis archiepiscopus, fundator ecclesie beati Petri apostoli et sancti Nycolai confessoris in urbe iam dicta, predium Ciruizce cum omnibus suis attinentiis et cum omni utilitate, que de ipso un-quam posset provenire, ad usus fratrum predicte contulit ecclesie. Enimvero de ipso predio Cirnicze due ville, Dodewiz etUnstaden, que similiter ipsi pertinent ecclesie, edi-ücate sunt. Cum enim Slavis, qui villas istas possederant, colotii theutonici succederent et cum Conradus venerabilis Magdeburgensis archiepiscopus contra dominum Wiggerum Brandenburgensem episcopum decimas transalbinas coram domino papa optinuisset, ipse decimas predictarum villarum Cirnice, Dodewiz et Unstaden ad usus fratrum beati Petri apostoli et sancti Nycolai confessoris tradidit, quam donationem Fridericus Magdeburgensis archiepiscopus, successor ipsius, renovavit. Et nos multa pietate eorum donationes approbantes, quidquid ab eis minus factum fuerat, supplevimus et hanc nostram et eorum donationem sub privilegio nostro confirmavimus. Sed ne quis nostram et predecessorum nostrorum donationem aliter, quam ab eis et a nobis constitutum est, audeat immutare vel aliquo modo infringere, auctoritate Dei et beatorum Petri et Pauli et nostra sub anathemate prohibe-mus. Acta autem sunt hec anno dominice incarnationis m.clxxviii, indictione xi, adhibitis idoneis testibus, quorum nomina sunt hec: Everhardus Marsburgensis, Sifridusepiscopus Brandeburgensis, Martinus episcopus Misnensis, Sifridus abbas sancti Iohannis baptiste in Monte, Bukerus maioris ecclesie prepositus, Widoldus prepositus de Hunoldesburch, Godofridus, Ludolfus, Eodolfus sacerdos, canonici maioris ecclesie, Conradus decanus ecclesie sancti Iohannis evangeliste et beatorum martirum Fabiani et Sebastiani, Ber-nardus, Albertus magistri, Fridericus notarius noster, canonici eiusdem, Bodo decanus ecclesie beati Petri apostoli et sancti Nycolai confessoris, Altmannus, Godeschal-cus, Conradus magister, canonici eiusdem; Heinricus comes de Within, Thidericus comes de Werbene, Badericus advocatus eorundem bonorum, Waltherus de Arnstede, Gevehardus filius nostri borchravii, Gero de Seburch, Heidenricus camerarius noster de Seburch, Eremfridus frater eius dapifer noster, Albertus de Gevekenstene, Cristianus de Gevekenstene.

Aus dem Copialbuche des Stifts St. Nicolai im Provimialarchive zu Magdeburg. Nach einer Copie im Archive zu Dessau gedruckt: v. Heinemann Albrecht der 2?dfrt 484. — Wegen Indiction xi. vor September ausgestellt
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 415. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_415.jpg&oldid=- (Version vom 30.6.2018)